Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IV.
13 IV. Salvator noster licet nullis poenitentiae subsidiis egeret, tamen ante inceptum munus publice docendi quadraginta diebus jejunavit, simulque praedixit suos quoque discipulos, dum auferetur sponsus, jejunaturos esse. Ecclesia catholica ex apostolica traditione quadraginta dierum jejunium ante Pascha cunctis fidelibus praescripsit. Quantopere jejunium Deo semper placuerit, singularia Dei dona manifeste probant; ad preces jejunantium Deus urbes obsidione liberavit, civitates ad interitum destinatas in gratiam recepit, anima- bus jejunio humiliatis peccata remisit, unde etiam Ecclesia canit, quod jejunio Deus vitia comprimat, mentem elevet, virtutem largiatur et proemia. Provoco itaque DD. Curatos, ut imminente S. Quadragesimae tempore, jejunii momentum et virtutem fidelibus suis proponant, doceantque modum, quo jejunium Domino placeat. Qui jejunant a cibo, jejunent affectu et mente. Nos vero Sacerdotes Dei, memores verborum Apostoli1 „qui enim Christi sunt, carnem suam crucifixerunt,“ ■) item quod vel maxime sacerdos Dei „debeat exhibere corpus suum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, et adimplere in carne sua, quae desunt passioni Christi,“ 2) castigare corpus suum, et in servitutem redigere, ne forte cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur, salutari exemplo nostro usum jejunii apud Christifideles efficaciter adjuvemus „aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem,“ 3) cujus dum profundissima mysteria, per S. Quadragesimae tempus recolemus „renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.“ 4) Abstrahamus cor a passionum tumultu, et exerceamus animum spiritualium contemplatione. Quae de beneficio dispensationis in lege jejunii aut abstinentiae petenda et concedenda in circularibus Celsissimi ac Reverendissimi Domini Principis Primatis, Archi-Prae- sulis nostri benignissimi ddo. 2-ae Februarii anni 1868-i Nr. 767-o, et ddto 17-ae Januarii anni elapsi Nr. 278-0 dimissis ordinibus constituta sunt, ea hoc etiam anno observanda erunt. Strigonii, die 17-a Februarii, 1870. Die 5-a mensis curr. post longiorem gravemque aegritudinem, pie susceptis moribundorum Sacramentis, ad aeternitatem evocatus est Paulus Gombár, Praepositus S. Benedicti de Sümegh, I. Collegiatae Ecclesiae Tirnaviensis ad S. Nicolaum Eppum Cantor et Canonicus, Sacerdos jubil., qui vixit annos 75. in sacerdotio 52. Pro cujus anima Deum, cui soli competit medicinam praestare post mortem, deprecemur. Strigonii, die 17-a Februarii, 1870. Joannes Gyöngyösy, em. parochus Pilis-Maróthensis, sacerdos et parochus jubil., cruce aurea pro meritis cum corona decoratus, die 15-a mensis curr. post pie suscepta] moribundorum Sacramenta in Domino obiit. Vixit annos 86. in sacerdotio 63.i Parochiam i Nr. 677* De jejunio quadragesi- mali. Nr. 683. Obitus Pauli Gombár, Canonici Tirnaviensis. Nr. 684. Obitus Joannis Gyöngyösy, et concursus pro ieneficio paro- cbiali Pilis- Marótbensi. 1) Ad Galath. 5. — 2) ad Bőm. 12. — 3) ad Hebr. 12. 2. — 4) Ephes. 4. 23. 24.