Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

8 res sumus, absit, ut jure nobis objici queat: „Ecce terreni stercoris cumulandi quanta in ipsis et quam exacta vigilantia! coelestis autem thesauri adipiscendi, quanta et quam resu­pina socordia! Imo vero, si agro, si horto, si vineae comparatur fidelis, nobis commissus populus, sarculos, vomeres, falces indesinenter in manibus teneamus, quo eum, ut fideles agricolae continuo excolamus. Laxemus retia nostra in capturam, si fecit nos Reparator generis humani piscatores hominum. ') „Expansum est etiam coram nobis linteum ma­gnum, in quo sunt omnia quadrupedia, et serpentia terrae et volatilia coeli. Surgamus, occi­damus, et manducemus, ne quid commune et immundum dehonestet oculos Domini.“2) Munus, quod gerimus, non otii vel quietis sedes est, sed cura est, perpetuam sollicitudi­nem et anxietatem conjunctam habens. Quodipsum clarissime et apertissime divinus Sal­vator sub pastoris nomine insinuat; quidquid enim est in hoc munere, id totum summi la­boris, et vigilantiae esse optime consideravit. S. Hieronymus, sicut Jacob de se testatus est, 3) „Viginti annis fui tecum, inquit ad Laban, oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne red­debam, quidquid furto peribat, a me exigebas, diu noctuque aestu urebar, ac gelu, fugie- batque somnus ab oculis meis.“ Ecce quantus labor et sollicitudo in custodia pecuarii gregis, cujus jactura parvo auro reparari potest, quid erit in custodia gregis dominici? Ex quo infert S. Chrysostomus:. „Non pastoris esse boni quiescere, sed circumquaque percur­rere, innumerisque mortibus seipsum pro ovibus exponere. An ignoras, inquit,4) gregis hujus dignitatem? An illius gratia Dominus tuus innumera non fecit? An non postremo sanguinem suum fudit?“ Vere regimen animarum, artem pastoralem officinam laboris rectis­sime dixeris, in qua continuo laborandum, tnodo tribui1 spinaeque evellendae, modo surculi colligendi, modo lascivientes palmites amputandi, et ut summatim dicamus, finiunt pariter, renovanturque labores. Profecto ex ipso Principe Pastorum Jesu Christo discimus, quodnam sit verum, et peculiare pastoris animarum munus, cum deperditam ovem humeris gestare per exem­plum tradit.A) Igitur testimonio Domini pastoris officium est onus et pondus, et portandae sunt oves a pastore, ut de Salvatore ipso scriptum est: „Factus est principatus super hu­merum ejus.“1') Ut adeo iis, qui curam animarum otiandi, et quiescendi animo appetunt, vel quaerunt, aut retinent, tabulosum illud poetarum objici queat de Atlante, orbem huuc super humeros gestante, ut quiesceret. Imo istiusmodi Sacerdotes hoc maiori onere — conscientiae nimirum — se gravant. Cum autem regimen animarum semper sit ars artium, semper sit onus et pondus maximum, quid de illo nostris diebus exercendo statuamus? quos praedixisse et sic ad vivum descripsisse videtur S. Paulus, dicens7): „Instabunt tempora peri­culosa: erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obe- dient.es, ingrati, scelesti, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, pro­tervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei.“ Quis Vestrum ignorat, quanta hominum perversitas sit, quanta licentia? Fist sane multorum improbitas instar potentius furentis amnis, qui ejus, quo est interclusus, alvei impatiens, novos sibi aditus recludere tentat, et ni crebris objectis aggeribus vis ejus repellatur, licentiose errat, et armentis ac agris stragem maximam 1) Lue. 6. 4. Matth. 4. 19. — 2) Act. 10. 11. «q. — 3) Qenes. 31. 38. 39- — 4) Hom. 19. in ep. ad Rom. — i) Lue. 15. 5. — 6) Issi. 9. 4. — 7) 2. Tim. 3. 1. *q.

Next

/
Oldalképek
Tartalom