Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

SI XY. Quam Christi in terris Vicarius in Consistorio secreto, die 25-a Junii h. a. ce-Nr. 3076. lebrato habuit allocutionem, illam cum V. Clero Archi-Dioecesis nostrae communicandam AUocutl° SSmi Domini esse duximus. Est autem allocutionis tenor sequens: Nostri> Venerabiles Fratres! Novam, et catholicae Ecclesiae, eiusque immunitati, libertati et iuribus ac vel ipsi civili societati maxime infestam legem a Subalpino Gubernio editam, ac promulgatam cum summo animi Nostri dolore in hoc amplissimo vestro consessu deplorare cogimur, Venera­biles Fratres. Atque hic Nos loquimur de lege, qua idem Gubernium, post tot ac innume­ros fere ausus, et iniurias Ecclesiae, eiusque sacris ministris, rebusque illatas, Clericos mili­tari conquisitioni subiicere non dubitavit. Ecquis non videt, quam damnosa, et quam hosti­lis Ecclesiae sit haec lex, quae Ecclesiae ins ab ipso Christo Domino ei tributum impedit, et coarctat eligendi idoneos, ac necessarios ministros, qui ab eodem Christo ad divinam su­am religionem tuendam, propagandam, ad animarum salutem usque ad consumationem saeculi procurandam constituti fuerunt; quaeque potissimum eo unice spectare videtur, ut in hac infelicissima Italia, si fieri unquam posset, catholica Ecclesia funditus deleatur et exterminetur ? Nobis certe verba desunt ad eiusmodi legem denuo improbandam ac detestandam. Quisque noscit, Nos pro Apostoliéi Nostri ministerii munere haud omisisse Nostro officio studiosissime perfungi, et omnes VenerabilesFratres sacrorum in Italia Antistites cum sum­ma eorum nominis laude iustissimas suas fecisse querelas, reclamationes, et expostulationes, ut huiusmodi lex nunquam locum haberet. Atque utinam hac occasione abstinere Nos posse­mus, Venerabiles Fratres, a lugendis gravissimis malis et damnis, quibus sanctissima no­stra religio nunc in Austriaco etiam Imperio et Hungáriáé Regno miserandum in modum af­fligitur ac divexatur. Notitiae autem, quae de Ecclesiae rebus ex Hispaniarum Regno ad Nos perveniunt, nullam consolationem, quinimmo tristitiam et moerorem Nobis afferunt. Russicum vero Gubernium pergit catholicam insectari ecclesiam, et ab omnibus fere Dioecesibus suos, vi etiam adhibita, eiicere Episcopos, eosque in exilium pellere, pro- pterea, quod Christi hic in terris Vicarii vocem ac mandata, prout debent, audire et exequi volunt, nec sinit, eosdem Episcopos ab illis Imperii finibus egredi, etiamsi maxima Eccle­siae utilitas id omnino postulet. Ac magis in dies omni modo impedit, quominus illi fideles cum Nobis et hac Apostolica Sede libere communicare queant. Sed inter gravissimas, quibus vexamur, angustias, non mediocri certe solatio No­bis est pastoralis zelus, summopere laudandus, quo Sacrorum Antistites rem catholicam viriliter tutantur, et sanctissimae fidei nostrae principia integra servare et Ecclesiae unita­tem propugnare contendunt adversus multiplices insidias et conatus, quibus impii homines suos errores propagare connituntur. Ac futurum confidimus, ut universus catholicus Clerus

Next

/
Oldalképek
Tartalom