Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIII.
XIII Ad praeparatoriam autonomicum Catholicorum Congressum majoribus suffragiis in hac Archi-Dioecesi delecti sunt velut repraesentantes, e parte Cleri: Sigismundus Szup- pan, Abbas et M. Eccl. Strigoniensis Canonicus, — e parte fidelium laicorum: C. Apponyi Georgius, Barta Adalbertus, C. Cziraky Joannes, Deák Franciscus, Ghyczy Colomannus, Lipovniczky Guilielmus et Paczolay Joannes. — Item Ocskay Rudolphus, Kautz Julius, C. Josephus Zichy sen, et Olgyay Sigismundus. Postquam Franciscus Deák in Dioecesi Szathmáriensi aeque delectus, eatenusque prius edoctus provinciam in illa Dioecesi sibi delatam acceptavisset, Colomannus Ghyczy autem similem etiam in Jaurinensi Dioecesi acceptam provinciam et ibi et hic recusavisset, loco horum repraesentantium ad Congressum evocati sunt, atque ibi etiam loca sua occupaverunt Rudolphus Ocskay et Julius Kautz i quippe qui inter supplentes repraesentantes plurima suffragia vota ferentium obtinuerunt. Commissio suffragia Cleri et fidelis populi recensens ac disentiens constabat e sequentibus: Augusto C. Forgách, el. Eppo et E. M. Strigon. Canonico Praeside, Alexandro Urge, VADiacono Parocho Nyergesujfalvensi, Julio Markus Secretario AEppali, Alexio Kamenszky, judice Nobilium processuali ordinario, Joanne Papp, Civit. Strigon. Capitaneo, Antonio Brinkmann, judicii Comitatensis Assessore, Antonio Nagy, Commissionis C. Strigon. commembro et Rudolpho Rényi fori utriusque fiscali advocato velut assessoribus. Teste authentico protocollo, quod Commissio haec concinnavit, ac exhibuit, in hac Archi-Dioecesi universim 35 Sacerdotes, et 430 saeculares viri suffragia plura vel pauciora consecuti sunt, manifesto indicio suffragiorum libertatem nullibi impeditam, sed nequidem coarcta- tam fuisse. Strigonii, die 1-a Julii, 1869. * er promotionem DD. Antonii Sujánszky Praepositi, VADiaconi et Parochi Pe- stinensis ad S. Josephum, item Josephi Rendek, VADiaconi et Parochi Oppidi Érsekújvár ad stalla canonicalia in Metrop. Capitulo Strigoniensi, parochialia, quae adusque tenuere, beneficia, de jure et facto vacant, pro quibus complendis praesentibus concursus, usque finem labentis mensis duraturus, publicatur. Strigonii, die 1-a Julii, 1869. Die 4-a futuri mensis Augusti periculum fiet iis cum juvenibus ac adolescentibus, qui ad statum clericalem adspirant, atque ad seminaria Dioecesana recipi cupiunt. Qui se examini praedicto scopo sistere voluerint, die examen praecedente in Cancellaria Dioecesana f Nr. 2689. Virorum in hac ADioecesi «ii praeparatorium autonomicum Catholicorum Congressum delectorum nominaNr. 2690. Concursus pro vacantibus Parochiis Pestinensi ad S._Josephum etÉrselsujvár- ensi. Nr. 2691. Concur sualis examinis fine recipiendorum ad Seminaria ilumnorum asservandi terminus.