Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. X.

49 fl. xr. Praesens fandi Instituti S. Adalberti statas est sequens: 1. Capitalia apud V. Capitulum deposita faciunt .... 109,292 50 Annui hinc redundantes census ........................................ 5,048 18% 2. Capitalia in obligatorialibus privatis dioecesanorum pre­sbyterorum efficiunt......................................................... 26,163 59 % C ompetentia horum in censibus................................... 1,308 17 % Rationes de perceptionibus et erogationibus fundi hujus posthac quolibet anno ope circularium litterarum Dioecesanarum cum Y. Clero per extensum communicabuntur. Quamvis vero e rationibus, mihi exhibitis, liqueat, capitalia et census ad vires usque 997. florenorum et 3 xrorum, velut summas exigi et incassari nequeuntes, e ratio­nibus expungi debuisse, quamvis porro statutum sit, ut membra Instituti non plura, quam octo, nec pauciora, quam quatuor deligantur, nihilominus tamen, quia praesens fundi hujus status is est, ut numerus praebendarum augeri possit, — iccirco in praedicto Con­sistorio novam eamque nonam praebendam erigendam, atque cum annuis 500 florenis do­tandam decrevi, atque cum annutu V. Capituli Metrop. etiam erexi tanto libentius, quo magis cupiam ipse, cupiat etiam Y. Capitulum, ut beneficii, ex Instituto S. Adalberti in Clerum redundantis, quo plures benemeriti Presbyteri reddantur participes. Itaque dum novae praebendae erectionem Vobis annuncio, significo simul, illam hujus anni decursu adhuc complendam esse. Itaque, qui pro praebenda hac competere cupiunt, supplices suos libellos mihi intra trimestre a die hac computandum exhibeant. Quoniam vero ea est fundi, de quo sermo est, salubris destinatio, ut iis animarum curatoribus, „qui aetate et viribus fracti, munia sua, vel plane non, vel nonnisi cum summa difficultate obire possunt, simul tamen zeli pastoralis, ac exemplaris vitae laude conspicui sunt,“ de sufficienti et honesta sustentatione provideatur, optandum omnino est, ut fundus ille non tantum conservetur, sed etiam augeatur, laetioraque de anno in annum capiat incrementa. Quamobrem toties memoratum fundum Ven. Cleri, imprimis vero illorum Presbyterorum, qui hactenus pro dote ejusdem nihil obtulerunt, beneficentiae im­pense commendo. Strigonii, die 13-a Maji, 1869. . Per promotionem Josephi Tomcsik ad Institutum S. Adalberti, beneficium Nagy-Herestyénense in canonicam vacantiam recidit. Qui beneficium hoc obtinere cupive­rint, supplices suos libellos usque finem mensis Junii a. curr. horsum exhibeant. Strigonii, die 13-ia Maji, 1869. Nr. 2024. Beneficium pa- rochiale Nagy- Herestvénense currentatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom