Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVIII.

147 lebramus. Tot autem sunt, tamque uberes caritatis sensus, quibus hoc tempore afficimur, Venerabiles Fratres, ut eos in sinu continere non valeamus. Videmur enim in Vestro Conspectu universam Catholicae gentis familiam, carissimos Nobis Filios praesentes in­tueri: cogitamus tot amoris pignora, tot ferventis animi opera, quibus Vestro impulsu, ductu et exemplo suam pietatem et observantiam Nobis et huic Apostolicae Sedi miri­fice probarunt, ac porro probaut; atque hac cogitatione Nobis temperare non possumus» quin in vestro amplissimo coetu, Nostram erga eos omnes gratissimam voluntatem, so- lemni et publica significatione profitentes, Deum enixe adprecemur, ut probatio eorum fi­dei multo pretiosior auro, inveniatur in laudem et gloriam et honorem, in revelatione Ie- su Christi. ') Miseram deinde etiam tot hominum conditionem cogitamus, qui a via verita­tis et iustitiae, ideoque verae felicitatis decepti aberrant, eorumque saluti opem afferre de­siderio desideramus, memores divini Redemptoris et Magistri Nostri Iesu, qui venit quae­rere et salvum facere quod perierat. Intendimus praeterea oculos in hoc Principis Aposto­lorum Trophaeum apud quod consistimus, in hanc almam Urbem, quae Dei munere tradita non fuit in direptionem gentium, in Romanum hunc Populum Nobis dilectissimum, cuius constanti amore fide obsequio circumdamur, atque ad Dei benignitatem extollendam voca­mur, qui divini sui praesidii spem in Nobis hoc tempore, magis magisque fulcire et con­firmare voluerit. At praecipue Vos cogitatione complectimur, Venerabiles Fratres, in quorum sollicitudine zelo et concordia, magnum momentum ad Dei gloriam operandam positum nunc esse intelligimus; agnoscimus flagrans studium, quod ad Vestrum munus implendum attulistis, ac praesertim praeclaram et arctissimam illam Vestrum omnium cum Nobis, et hac Apostolica Sede coniuuctiouem, qua, ut semper alias in maximis Nostris acerbitatibus, ita potissimum hoc tempore nihil Nobis iucundius, nihil Ecclesiae utilius esse potest; ac vehementer gau­demus in Domino Vos ita esse animo comparatos, ut ad certam solidamque spem uberri­morum fructuum et maxime optabilium, ex Synodali hac vestra coitione concipiendam im­pellamur. Ut nullum fortasse aliud infestius et callidius bellum in Christi Regnum exarsit, sic nullum fuit tempus in quo magis Sacerdotum Domini cum Supremo Gregis Eius Pasto­re unio, a qua in Ecclesiam mira vis manat, postularetur; quae quidem unio, singulari divinae providentiae munere et spectata virtute Vestra ita iugiter reipsa constitit, ut specta­culum facta sit, et futuram magis confidamus in dies, mundo et angelis et hominibus. Agite igitur, Venerabiles Fratres, confortamini in Domino: ac in nomine ipsius Trinitatis Augustae, sanctificati in veritate,2) induti arma lucis, docete Nobiscum viam veritatem et vitam, ad quam tot agitata aerumnis gens humana iam non adspirare non po­test, date Nobiscum operam, ut pax regnis, lex barbaris, monasteriis quies, Ecclesiis ordo, clericis disciplina, Deo populus acceptabilis restitui possit.8) Stat Deus in loco sancto suo, Nostris interest consiliis et actibus, suos Ipse ministros et adiutores in tam eximio mi­sericordiae suae opere Nos adlegit, atque huic ministerio ita Nos inservire oportet, ut Illi unice hoc tempore mentes corda vires consecremus. Sed nostrae infirmitatis conscii, Nostris diffisi viribus, ad Te levamus cum fidu­cia oculos, precesque convertimus o Divine Spiritus, Tu fons verae lucis et sapientiae divi­nae Tuae gratiae lumen praefer mentibus Nostris, ut ea quae recta, quae salutaria, quae 1)1. Petr. 1, 7. — 2) loan. 17, 19. — 3) S. Bern, de Cons. L. 4. c. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom