Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXV.

134 tem in maxima illorum parte reperies conjurationem in Deum, in religionem, in Ecclesiam, in Clerum, mores et familiam, imo jure dixeris, nunquam foediora evulgata fuisse, quam per haud paucas pagellas hoc tempore vulgantur, ut adeo rubore suffunderemur, si aevi nostri sapientia, prudentia, cultura, ac civilitas ex hujusmodi scriptis aestimari debe­rent. Qui libertate preli sic abutuntur, non liberi, sed liberticidae dicendi sunt; jubet enim vera libertas, ut tuta sint honestorum fama, decus civitatis, mores et religio. Imprimis in Catholicam Ecclesiam, ejus institutiones, ac Clerum quidquid lubet, licet. Conviciis et ca­lumniis in hanc Ecclesiam congestis velut sale condiuntur plurimae volantes pagellae, quae his ipsis conviciis, sannis, ac probris velut totidem ineluctabilibus argumentis comproba­re volunt, se liberales esse. Catholici sunt magna parte, qui hujusmodi convicia in suam Ecclesiam coacervata pretio solvunt, ac redimunt. In Actibus Apostolorum *) legimus, prae­dicatione S. Pauli Ephesi ita fortiter crevisse verbum Dei et confirmatum fuisse, ut multi ex eis, qui fuerunt curiosa sectati, contulerint libros (utique malos) et combusserint coram omnibus, et computatis pretiis illorum, invenerint pecuniam denariorum quinquaginta milli­um.“ Vos FF. et FF. mementote verborum Domini *): „Non est arbor bona, quae facit fructus malos, neque arbor mala, faciens fructum bonum. Unaquaeque enim arbor de fru­ctu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus; neque de rubo vindemiant vi­neam. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.“ Strigonii, die 18-a Novembris, 1869. Nr. 4949. Consociatio­num SSmi Al­taris Pestien- sis et Posoni- ensis rationes et mnnificen- ia erga paupe­res Ecclesias. Consociationes SSmi Altaris, quae in hac Archi-Dioecesi Pesiini et Posonii exi- stunt, opus pietatis et beneficentiae, per distributionem egentiores inter Ecclesias vario­rum paramentorum et vasorum sacrorum, de anno in annum prosequuntur. Perceptio Unionis Pestiensis currente anno effecit: 5002 fl. 38 xros, et 42 fl. in obligatorialibus status. Manentia pro anno futuro facit: 625- fl. 30 xros et 42 fl. in praementionatis obligatorialibus. Perceptio Unionis Posoniensis anno hoc effecit: 1311 fl. 78 xros. Manentia pro anno futuro facit: 163 fl. 37% xros v. a. Consociatio Pestinensis inter 138 variarum Dioecesium Ecclesias distribuit hoc anno 117 casulas, 64 pluvialia, 2 dalmaticas, 226 purificatoria, 84 manutergia, 106 cor­poralia, 134 pallas, 144 humeralia, 67 albas, 55 superpellicea pro presbyteris, 1 7 vela, 55 stolas, 21 palliola ciborii, 17 bursas, 58 pulvillos altaris, 20 tobaleas, 76 ministrantium superpellicea, 72 rubras vesticulas ministrantium, 13 bireta, 13 cafices, 4 ciboria, 2 mon- strantias, 11 pacificalia, 16 thuribula cum totidem naviculis, 7 lampades, 18 candelabra altaris, 6 statuas resurgentis, 26 vexilla, tabulas Canonis dictas pro sex altaribus, 14 um­bellas, 2 altaris cruces, 15 missalia, 7 missas defunctorum, 3 icones e. s. p. Horum in Archi-Dioecesi mea participes redditae sunt sequentes 29 Ecclesiae: Bakaensis, Bakabányensis, Báthensis, Bátorkeszensis, Bessensis, Ényensis, Bozókensis Kormosensis, Ecclesia Budensis Conventus Monialium S. Elisabethae, Ecclesia Budensis, 1) 19. 19. — 2) Luc. 6. 43. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom