Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIV.

125 Nihil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena, Despicere unde- queas alios, passimque videre Errare, atque viam palantes quaerere vitae. Tantum Dei donum aspernentes incredulos suo jam tempore ingratitudinis arguit S. Augustinus dicens: „nam si nulla certa ad sapientiam, salutemque ani­mae via est, nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum esse opi atque auxilio divino, quam tanto labore praedita auctoritate velle resi­stere. *) Sed quaeretis forsan, an Concilii generalis — quale a tribus et quod ex­cedit seculis coactum haud fuit — hodie aliqua subversetur necessitas? Ad hanc quaestionem responsuri, silentio premimus hic loci jus Summi Pontificis, pro quo non modo Concilia generalia congregat, sed eorum quoque congregandorum neces­sitatem dijudicat. Si quis vero Conciliorum evolutis saeculis celebratorum necessitatem largiatur, necessitatem novi labente anno celebrandi ceu justus rerum arbiter infici» ari non poterit. Teste Historia Concilia generalia contra eos olim congregata fu­erunt, qui „praedicationem Ecclesiae undique constantem et aequaliter perseveran­tem, quae semper a spiritu Dei, quasi in vase bono eximium quoddam depositum juvenescebat,“3) adulterare et depravare nitebantur. — Ili saltem revelationem utri- usque Foederis ceu divinam venerabantur; ast illi, quos hodie Ecclesia adversarios nacta est, non id nefario consilio in animum induxere, ut coelestem verbi divini sapientiam contaminent, sed ut eandem, si fieri posset, e cordibus hominum radi­citus evellant. Solem veritatis divinae adinstar titanum exstinguere, novas rursus or­bi terrarum tenebras offundere, temporaque illa revocare in ardentissimis suis habent votis, e quibus universum genus humanum prospere eluctatum fuisse cordati qui­que semper gaudebant, tempora illa, quae graphice S. Cyprianus his adumbrat ver­bis: „madet orbis mutuo sanguine. . . . impunitatem sceleribus acquirit non inno­centiae ratio, sed saevitiae magnitudo. Fiunt, quae nec illis ipsis possunt placere qui fa­ciunt .... Incisae sunt leges duodecim tabulis, et publice, aere praefixo, jura prae­scripta sunt, inter leges ipsas delinquitur, inter jura peccatur. Innocentia nec illic, ubi defenditur, reservatur. Quis inter haec vero subveniat? Patronus? sed praevarica­tur et decipit. Judex ? sed sententiam vendit. Sed et crimina vindicaturus, admittit; et ut reus innocens pereat fit nocens judex. Flagrant ubique delicta, et passim multiformi genere peccandi per improbas mentes virus operatur ..............Consensere jura pecca­tis et coepit licitum esse, quod publicum est. Quis illic rerum pudor, quae esse possit integritas, ubi qui damnent improbos, desunt; soli sibi qui damnentur occurrunt.“ 2) Hucusque S. Cyprianus. Necessitatem celebrandi Concilii generalis clariori in luce collocaturi, atten­tionem vestram cumprimis ad errores aevo nostro impune sane grassantes, nec non ad media, quibus patroni eorum versipelles illos propagare laborant,—• provocasse sufficiet. — Principalis aevi nostri error, quocum religioni Christi colluctandum est, 1) De util. ered. — 2) Iren. adv. haer. L. III. C. 24. — 3) Ep. ad Donat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom