Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
124 centius Lirinensis, — „sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos niliil in iis unquam permutat, niliil minuit, nihil addit: non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena, sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat, si qua jam expressa et enucleata consolidet et firmet; si qua jam confirmata et definita custodiat.“ Perbene etiam cuncti noverunt, per Concilium generale fidem Ecclesiae magis patescere, et errantes ac nutantes facilius ad frugem, atque ad Ecclesiae unitatem reduci. Quandoquidem in decretis Concilii Oecumenici una cum Capite Ecclesiae membrorum consensus solemniter manifestetur, per eademque errores circa fidem grassantes tanto auctoritatis visibilis atque externae pondere damnentur, cui nemo fidelium se opponere et contradicere audeat. — Aut eccur velut simii legitimi Ecclesiae Concilii vestigia imitantes, principiis attamen suis non parum adversantes, ipsi quoque incredulitatis patroni, auctoritatem suam auctoritati Concilii Romae congregandi opposituri, conciliabulum malignantium agere adnituntm’ ? — metuentes certo nefors ii, qui Primatis Ecclesiae solius axictoritate moveri se non debere autumant, per consensum universi Magisterii apostoliéi ad deponendos errores, amplectendamque veritatem adducantur. Existimant illi genus humanum hodie jam eximie maturum omni auctoritate carere posse; ut quid igitur resistentes sicut Patres eorum Spiritui S. conventum agunt? ut quid statuta sua, ex incircumcisis cordibus manantia, infallibilibus Concilii generalis decretis opponere attentant? non alio indubie scopo, quam ut incautis fucum faciant, quo hi oculos a columna veritatis avertentes, in sua, — magistrorum nempe verba jurent. Qui tantum de maturitate generis humani, ab omni abhinc eximendi auctoritate, ac de ejus fabulantur autonómia, quare putida quaquaversus ■— sive in libris sive in pagellis volantibus —- spargentes mendacia, sua mortales auctoritate ad sectanda impia sua vestigia compellunt ? et ea suadere multitudini adlaborant, quibus ne ipsi quidem fidem adhibent? Prorsus etenim innegabile est, potiorem incredulorum partem non ideo fidem negare, quasi de ejus sibi vanitate persuasissent, — sed quoniam hos aut illos, qui eruditi esse videntur, pariter incredulos cernunt; ita ut non absque fundamento adstruatur: incredulitatem speciem quampiam involvere credulitatis. Vindices utique sic agendo cupiunt haberi jurium rationis humanae nativorum, dum eandem ab auctoritate Ecclesiae docentis, virtute divina ab omni errore praemunitae, eximentes, vadem veritatis haud praebentis, privatae sententiae suae subjugare laborant. Ast non advertunt, nec advertere volunt, limites, qui per magisterium Ecclesiae spiritui humano figuntur, non ultra doctrinam Jesu Christi protendi; quod vero omnis, qui in divinitatem credit Jesu Christi rationem suam doctrinae Jesu Christi subordinare debeat, necessarium, quisque perspicit esse fidei consectarium. Vel potestne ratio manifestius suum exercere jus, quam dum infallibili Ecclesiae judicio, in generali Concilio manifestato assensum praebet? an nefors ratio hominis aliquam dignitatis suae patitur jacturam, dum tuto ac secure ei acquiescit, qui nec falli nec fallere potest? quid rationi magis consentaneum, an fragili, ac per ventum dubiorum agitatae arundini inniti? an immobili superstrui columnae veritatis? Volupe certe est, dum navis tempestate jactatur, scire, navim non posse perire. Voluptatis hujus gustu tactus fuisse videtur etiam poeta haecce facundo carmine canens :