Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIII.

116 am in singulis cuiusque Religiosae Familiae Ecclesiis Regularium, qui Conventualem Mis­sam celebrare tenentur, feria quaque quinta, qua festum duplex primae et secundae classis non agatur, quin tamen haec de Spiritu Sancto Mi ;sa ullam habeat applicationis obligationem. Ut autem praesentes Nostrae, quae ad singula loca deferri non possunt, ad o- mnium notitiam facilius deveniant, volumus, ut praesentium transumptis, vel exemplis eti­am impressis tnanu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, ubicumque locorum, et gentium eadem prorsus fides ha­beatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die 11 Aprilis Anno 1869. Pontificatus Nostri Anno Vicesimotertio. N- Card. Pai’acciani Clarelli.“ Cum nihil Nobis jucundius accidere possit, quam mandatis Summi Pontificis obsequentissime morem gerere, concessam ab eodem plenariam in Jubilaei forma Indul­gentiam praesentium tenore Vobis, ac per Vos cunctis pastorali Nostrae curae creditis fidelibus annunciamus et promulgamus, dulci Nos recreantes spe fore, ut tam Vos, quam fideles pleno ore, plenisque animis hausturi sitis de apertis fontibus Salvatoris. Quod jam ad tempus concessae Indulgentiae adtinet, illud pro Auctoritate Nobis delegata in termi­num, qui ab 8-a Decembris anni labentis usque diem volvitur, quo Concilio generali fi­nis imponetur, defigimus. Ad partes pertinebit DD. Curatorum populum fidelem Dominica I. aut II. Ad­ventus de impendente Gratiae tempore commonere ac edocere, hacque ratione ad lucri­faciendam Indulgentiam praeparare. Die octava Decembris, quae immaculate conceptae Deiparae Virginis honoribus sacra est, quave Concilium Romae aperietur, et in Archi- Dioecesi Jubilaeo initium dabitur, in Ecclesiis omnibus parochialibus et etiam Regula­rium celebretur Missa Cantata sub exposito Ssmo Sacramento, quodipsum usque finem Concilii et temporis Indulgentiae singulis quoque diebus Dominicis ac festis fiat, opor­tet. Postrema Indulgentiae die, qua etiam Concilium concludetur, insuper in praedictis omnibus Ecclesiis decantetur Hymnus Ambrosianus „Te Deum,“ eo gratiae Deo agan­tur, bonorum omnium largitori pro coelestibus donis, in Ecclesiam suam infinita lar­gitate profusis. Pendente Indulgentiae tempore pastores animarum in id intentos esse oporte­bit, ut pia opera, quibus gratia Indulgentiae a Summo Pontifice concessae adnexa est, a fidelibus ad amussim praestentur, sunt autem haec opera sequentia: visitatio Ecclesi­arum, preces in iis fundendae, jejunium, confessio sacramentalis, et communio, nec non eleemosyna. Qui duas per Nos designatas Ecclesias, vel unam earum intra definitum Indulgentiae jubilaris tempus binis eadem die vicibus visitaverit, primae conditioni lu­crandae Indulgentiae satisfaciet. Scopo hoc Strigonii designamus Basilicam nostram pri- matialem, Ecclesiam item Conventualem PP. Franciscanorum; Posonii designamus Ecclesiam Collegiatam ad S. Martinum E. item Ecclesiam Ssmi Salvatoris sive Socie­tatis Jesu; Tirnaviae autem designamus Ecclesiam itidem Collegiatam ad S. Nicolaum E. et Conventualem PP. Franciscanorum. Alibi vero locorum ipsos animarum pa- ßtores delegamus, ut praeter parochialem aliam Ecclesiam, aut hac deficiente, sacel­lum, si quod in communitate existit, vel crucem aut statuam quampiam designent vi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom