Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIII.

113 Sanctissimus Dominus noster ut illud, quod in diem 8 am Decembris h. a. in­dixit, generale sive Oecumenicum Concilium fausto coronetur eventu, omnibus Christi fidelibus plenariam Indulgentiam in forma Jubilaei concedere dignatus est ope Bre­vis, cujus tenor est sequens: „Omnibus Christifidelibus praesentes litteras inspecturis Pius P. P. IX. Salui em et Apostolicam Benedictionem! Nemo certe ignorat, Oecumenicum Concilium a Nobis fuisse indictum in Ba­silica Nostra Vaticana die 8 futuri mensis Decembris Immaculatae, Sanctissimaeque Deipa­rae Virginis Mariae Conceptioni sacro inchoandum. Itaque hoc potissimum tempore nun­quam desistimus in humilitate cordis Nostri ferventissimis precibus orare et obsecrare cle- mentissimum luminum et misericordiarum Patrem, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit *), ut mittat de caelis sedium suarum assistricem sapientiam, quae Nobiscum sit, et Nobiscum laboret, et sciamus quid acceptum sit apud eum2). Et quo fa­cilius Deus Nostris annuat votis, et inclinet aures suas ad preces Nostras, omnium Christifi.de- lium religionem, ac pietatem excitare decrevimus, ut, coniunctis Nobiscum precibus, Omnipoten­tis dexterae auxilium, et caeleste lumen imploremus, quo in hoc Concilio ea omnia statuere valeamus, quae ad communem totius populi christiani salutem, utilitatemque,-ac maiorem catholicae Ecclesiae gloriam et felicitatem, ac pacem maxime pertinent. Et quoniam com­pertum est, gratiores Deo esse hominum preces si mundo corde, hoc est animis ab omni scelere integris ad ipsum accedant, iccirco hac occasione caelestes Indulgentiarum thesauros dispensationi Nostrae commissos Apostolica liberalitate Christifidelibus reserare constitui­mus, ut inde ad veram poenitentiam incensi, et per Poenitentiae Sacramentum a peccatorum maculis expiati ad Thronum Dei fidentius accedant, eiusque misericordiam consequantur, et gratiam in auxilio opportuno. Hoc Nos consilio Indulgentiam ad instar Iubilaei Catholico orbi denunciamus. Quamobrem de Omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi ex illa ligandi, ac solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis ac singulis utriusque sexus Christifidelibus in alma Urbe Nostra degen­tibus, vel ad eam advenientibus, qui a die primo futuri mensis lunii usque ad di­em, quo Oecumenica Synodus a Nobis indicta fuerit absoluta, S. Ioannis in Laterano, Prin­cipis Apostolorum, et Sanctae Mariae Maioris Basilicas, vel earum aliquam bis visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium pro omnium misere errantium conversione, pro san­ctissimae fidei propagatione, et pro catholicae Ecclesiae pace, tranquillitate, ac triumpho Nr. 4617. Ob imminens Concilium Oe­cumenicum In­dulgentia in forma Iubilaei conceditur. 1) S. Iac. c. 1. T. 17. — 9) Sapient, cap. 9. T. 4. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom