Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXII.

XXII Íj debito pastoralis officii, quod inscrutabilis divinae Sapientiae altitudo humilitati nostrae, viribus licet et meritie longe impari, imponere dignata est, paternam Cleri nobis commissi curam peculiari caritate assidue gerentes, ea, quae ad disciplinam ecclesiasticam alendam corroborandamque provide ordinata et constituta noscuntur, Deo auspice ad ma­ii rem Archidioecesis utilitatem instituere velinstaurare nitimur. Ardentissimum est quippe dilectissimi fratres et filii desiderium nostrum parturiendi plurimos filios Christo * 1) per quos gloria eius propagetur. Verum circumspicientibus nobis praesentes Ecclesiae neces­sitates, nec unquam ab eius statu animum remittentibus, manifestius quotidie apparebat, non posse durissima qua vivimus aetate, molem regiminis — omni pene miseriarum ge­nere referti — sine extraordinariis auxiliis sustineri. Tanta est humanae naturae, per peccatum sauciatae, imbecillitas, ut in via virtutis haud persistat homo, nisi continuis gratiae divinae praesidiis sublevetur, et adjuvetur. Hac ipsa infirmitate nos etiam circumdati sumus, qui ex hominibus assumpti, pro hominibus constituimur in iis, quae sunt ad Deum, ut offeramus dona et sacrificia pro peccatis "). Sentimus et nos aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae, et captivantem nos in lege peccati 3); in nobis quoque caro concupiscit adversus spiritum 4); etiam nostrum quilibet tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus 5). Atque uti- nam hanc veritatem percipientes secundum monitum S. Bernardi 6) saepius apud animum nostrum expenderemus, quid, qui, et quales simus? quid in natura, qui in persona, et quales in moribus? Nam si captivos nos esse sub lege peccati, et ad omne bonum ineptos agnosceremus, nulla virtutis media negligeremus, eiusque irremissis precibus implorare­mus auxilium, qui operatur in nobis velle et perficere 7). Accedit, quod rem nostram, no- stramque salutem magis ancipitem facit, ingens onus, humeris nostris impositum, mode­randi ac regendi animas, non unam, sed multas, et omnes, ad imaginem Dei conditas, non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi re­demptas 8), quarum vel una ita omnibus mundi thesauris praestat, ut ipso divino Salvatore latente9), nullam homo commutationem pro ea dare possit. Dei ministri sumus, quid meremur, si fidem Domini nostri fallamus? custodes et oculi sumus gregis Christi, quid si oculi hi tene­bricosi fiant, quid si gregem dissipemus, qui forma gregis esse jubemur ? Id sibi quilibet no­strum divino jussu mandatum pro certo teneat, quod scriptum legitur10): „Custodivirum istum; quia si lapsus fuerit, erit anima tua, pro anima illius.“ Quo argumento motus S. Bernar- dus subdit u): „Quid ego infelix, quo me vertam? si tantum thesaurum, si pretiosum de­positum istud, quod sibi Christus sanguine proprio pretiosius judicavit, contigerit negli- gentius custodire. Si stillantem in cruce Christi sanguinem collegissem, essetque reposi­tus apud me in vase vitreo, quod et portari saepius oporteret, quid animi habiturus essem in discrimine tanto? et certe id servandum accepi, pro quo mercator non insipiens, ipsa utique sapientia sanguinem illum dedit, sed et habeo thesaurum istum in vasis fictilibus, et quibus multo plura, quam vitreis imminere pericula videantur. Accedit sane ad sollici­tudinis cumulum, et pondus timoris, quod cum et meam et proximi conscientiam servare necesse sit, neutra mihi est satis nota, utraque est abyssus imperscrutabilis, utraque mihi Nr. 4511. Institutum „Oratorii Dioecesani“ describitur atque com­mendatur. ‘) Gal. 4, 19. — ») Hebr. 5, 1. — <>) Bom. 7, 23. — *) Gal. 5, 17. — 5) Jac. 1, 14. — 6) De eonsid. I. 2. — q Pbil. 2, 13. — 8) I. Petr. 1, 18.— 9) Matth. 16. 26. — 10) III. Eeg. 20, 39. — “) Serm. in Comt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom