Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIX.

91 XIX. Limburgen. Die 31. martii 1860. — Episcopus Limburgensis exponit: „quod in dioecesi sua parochus est, qui licet aliis officii sui partibus non desit, magna tamen animi levitate tantum aes alienum contraxit hucusque atque contrahere pergit, ut sen­tentia judicis saecularis tertia redituum ipsius pars a creditoribus jam occupetur, quo fit ut tam parochiani sui, quam exteri quibus pecuniam debet scandalizentur, et in ipsius persoua minime sistendo, totum clericorum statum conviciis suis consectentur. Accedit, quod in aere alieno faciendo eo jam sit progressus, ut non mediocrem pe­cuniae summam e fabrica ecclesiae parochialis desumptam in suos usus converterit, ea utique intentione, ut deinceps restitueret, sed eo etiam periculo, ne postea restitu­endo sit impar. Jam vero cum saepe serioque monitus iste parochus hactenus non resipu­erit, nec juxta indolem ipsius spes sit fore, ut resipiscat in posterum, propter egesta­tem autem ipsius poena pecuniaria mulctari non possit, neque sperandum sit, poenas ecclesiasticas privatione beneficii minores ad meliorem frugem eum esse reducturas Episcopus orator humillime petit responsum dari sequenti quaestioni. An ad dictum parochum, si quod orator timet, non emendetur, propter memoratam profusionem ipsius, aliosque huic forte similes beneficiatos applicari quod S. Concil. Tridentinum sess. 21. cap. 6. de reform, de iis, qui turpiter et scandalose vivunt, constituit, in- deque in eos beneficii privatio statui possit? Sin minus, quibus aliis juris remediis, scandalis, quae tales parochi vel beneficiati sua culpa obaerati publice praebent, ac periculo ex parte illorum imminenti ab Episcopo sit occurendum?“ „Poenam privationis beneficii irrogandam in casu suaderent fortasse Triden- tini verba in cit. capite, ubi clericos scandalose viventes et in scandalo post mo­nitiones perseverantes posse per Episcopum beneficio privari edicitur; et parochum de quo agitur revera prodigalitate sua aliis scandalo esse Episcopus testatur. Idque eo vel magis si perpendatur aliam nullam poenam privatione beneficii minorem ad parochi emendationem efficacem existimari. „Sed e contra gravissimam hanc poenam neque jure Sacrorum Canonum, neque ex Concilii Tridentini sanctione ad expositae culpae coercitionem merito in­fligi posse videretur. Canones enim clericos apostatas, homicidas, aliisque gravioris notae criminibus reos privatione beneficii puniendos decernunt, minime vero alieno aere obaeratos. Tridentina vero Synodus in cit. loco de clericis concubinariis et libidi­nis vitio inquinatis loquitur, qui nempe turpiter et scandalose vivunt, ceu se habent verba a Concilio adhibita, juxta communem DD. sententiam, Pichler cap. 2. de cohab. cleric, et mulier. „Nec plane efficax proposita poena videretur; quin imo parochus hic beneficio privatus adeoque ad egestatem redactus, aere alieno magis magisque gravabitur, vel mendicato victitare magno cum ordinis clericalis dedecore profecto cogetur. „Ceterum ad occurrendum malis ex nimia istius parochi profusione exortis, et ad majora fabricae ecclesiae damna praecavenda, cum non spes sit fore ut levioris mo­Nr. 3748. S. Congregati­onis Concilii deci­siones in causa Sacerdotis be­neficiati aere alieno prae- gr vati et in- corrigibilis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom