Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

76 sis 40. florenos pro viris, — pro viduabus autem dimidium praeallatarurn summarum, seu 40. 30. et 20. ílorenos v. a. in semestralibus summis, mensibus Januario et Julio le­vandis efficiat. Absque hac ad minores tantisper summas facta, de cetero statutis votis­que commembrorum consentanea reductione, seu potius nova coordinatione pensionum, major pars novorum supplicantium vacua dimitti, atque ad spem futurorum bonorum rele­gari debuisset, quod nec legibus justitiae et aequitatis conforme fuisset, nec fiduciam erga tam beneficum institutum aluisset, imo apud multos plene illam exstinxisset. Attento igitur praesenti statu cassae, imputatisque jam antea assignatis, sed ob subversantia adjuncta reductis pensionibus, numerum pensionum pro triennio a 1-a Janu­arii anni hujus computando, vigore praesentium in 83 stabilio et defigo ita, ut ad clas­sem primam viri . ....... 10 cum 80 fl. dtto viduae . . ........ 28 cum 40 fl. ad classem secundam viri ........ 6 cum 60 fl. dtto viduae ........ 22 cum 30 fl. ad classem tertiam viri ........ 5 cum 40 fl. dtto viduae . . . ..... .12 cum 20 fl. insimul: 83 pensionistae referantur, quorum omnium elenchus in subnexo exhibetur. Hae 83 pensiones universim summam 3380, florenorum v. a. adaequant, ad quam addenda adhuc sunt subsidia 25 orphanis cum 335. florenis annis superioribus resoluta, ut adeo erogatio currentis anni 3715 florenos v. a. efficiat. Ultra hanc sum­mam pro isto triennio plus resolvi nequit. Etsi enim manentiae ab annis prioribus 600 florenos circiter efficiant, pro hoc proin anno cassa amplioribus assignationibus feren­dis par esset; hac tamen quae remansit, summa consumpta et annuis symbolis per mem­bra instituti haud semper accurate ae plene solutis, facile supererogatum emergeret. Elenchus membrorum Instituti pensionalis Docentum Archi-Di- oecesis Strigoniensis a 1-a Januarii anni currentis pensione donatorum. Membra classis primae cum annuis 80 fl. v. a. Miska Michael emer. Docens in Balassagyarmat susceptus 1861. Adamka Adalbertus n i? ?i Dömös 11 1862. Egry Georgius n ii Krakovan 11 1862. Sztricsek Camillus » ii ii Bakabányae 11 1863. 5. Gottvald Joannes ii ii Balassagyarmat 11 1863. Kollárovits Franciscus ii ii ii Nagyfödémes 11 1864. Vavrovits Josephus ii ii ii Czajla 11 1864. Zányi Georgius ii ii ii Schüttersberg 11 1865. Hajdin Ludovicus n n ii Letkés 11 1865. 10. Kucsera Ignatius 1? 11 ii Nitriae 11 1868. Membra classis 2-ae cum 60 fl. v. a. Takács Josephus emer. Docens ; in Thuriszakállos suseeptus 1862. Lengyel Laurentius 1) 11 17 Illésháza 11 1864. Licskó Josephus 11 17 11 Nemecske 11 1864. Holly Franciscus 11 11 11 Dalmad 11 1864-

Next

/
Oldalképek
Tartalom