Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

71 „non deesse in Ecclesia Dei multos optimos ac religiosissimos ascerdotes, qui corde mun­do, et nitidissimo apparatu divina mysteria celebrant, pro quibus gratiae Deo ab omni­bus agendae sunt; séd simul etiam fontibus lachrymarum plangendi sunt non pauciores, qui exteriore turpitudine, et sordibus, animi sui impuritatem, sordesque testantur.“ Concludam cum S. Bernardo (Instructio Sacerdotis): „O genus ecclesiasticum, regale Sacer­dotium, populus acquisitionis, virtutes annunciate ejus, qui vos vocavit de tenebris in ad­mirabile lumen suum, et ineffabile mysterium suum. Vos estis lux mundi, vos estis sal terrae. Levitis dicitur: Mundamini, qui fertis vasa Domini; vobis dicendum est: mundamini, qui estis vasa Domini. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Vos elegit Deus in haereditatem sibi. In vobis sepelitur illud corpus gloriosum et glorificatum, quod olim in Jerosolymis est sepultum exanime et defunctum. Certe sanctus'ille Joseph noluit illud sepelire nisi in sepulchro novo, in quo nondum quisquam positus fuerat, studuit illud in­volvere in sindone munda. Vae tibi, si non posueris et illud in sepulchro novo, vel saltem innovato, idest in corpore a peccatis penitus mundo; vel si peccasti, per poenitentiam et sa­tisfactionem mundato! Vae tibi, si non posueris illud in sindone munda, idest consci­entia ab omni immunditia defoecata et absoluta! Non sit in corpore tuo conventio Christi ad Belial, non sit consensus Dei cum idolis, non sit societas luci ad tenebras; peccatum non regnet in mortali corpore tuo, et sic dedicabis venerabile sepulchrum Christo, templum Spiritui Sancto. Templum, inquit Apostolus, Domini sanctum est, quod estis vos; et iterum : an nescitis, quia corpora nostra templa sunt Domini, et Spiritus Sanctus habitat in nobis?“ Strigonii, die 2-a Junii, 1868. Joannes Kovácsy surrogatus Vice-Archi- Diaconus Districtus Dunaszerdahelyi- ensis, et parochus in Szent-Mihályfa, die 22-a mensis Maji a. curr. post pie suscepta moribundorum sacramenta ad aeternitatem evocatus est. Vixit annos 62., in sacerdotio 39. Fuit olim cooperator Strigonii anno lVá, Pestini annis 5. In Kiüti parochus annis 5- in Szent-Mihályfa annis 27. Dum animam ejus piis vestris suffragiis commendo, simul pro parochiali, quod tenuit, beneficio, patronatui viduae Josephi Com. Batthyányi de Német- újvár obnoxio, concursum, usque 30-am hujus duraturum hisce publico. Strigonii, die 2-a Junii, 1868. Josepho Ferenczy ad parochiam Ivánkaensem translato, beneficium parochiale Boldogfalvense, quod antea tenuit, in vacantiam recidit, pro quo juri Patronatus Fran- cisci Com. Zichy de Vásonykeő obnoxio beneficio praesentibus concursum usque finem hujus duraturum publico. Strigonii, die 2-a Junii, 1868. Praeteriti mensis Maji diebus 26-a et 27-a praescriptum synodale examen, in sex annos valiturum, sequentes Archi-Dioecesis hujus presbyteri bono cum successu subiverunt: 1. Joannes Boszner, catecheta Gymnasii Schemniciensis. 2. Ignatius Hradil, cooperator Óbarsensis. 3. Joannes Migl, cooperator Strigonii ad S. Ignatium. 4. Stephanus Petrik, cooperator Podolaensis. Nr. 2582. Obitus Joannis Kovácsy Di­strictus Duna- Szerdahelyen- sis surrogati VADiaconi et parochi Sz. Mibályíaensis, concursus pro vacante hac parochia. Nr. 2583. Vacans paro­chiale benefi­cium Boldog­falva concursui exponitur. Nr. 2584. Nomina pres­byterorum, qui in termino ma­jali a.curr. sy­nodale examen subiverunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom