Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

67 lix antiquissimo Ecclesiae instituto, quod saeculum etiam agnovit Nicaeni Concilii, sanctissima Eucharistia asservabatur in sacrario. Peracto siquidem Sacrificio, quod reliquum erat in turriculo, vel in aurea, aut argentea columba, quae in medio alta­ris sub crucis titulo ex alto pendebat, custodiebatur; indeque invaluit tabernaculorum usus. *) Adeo autem stricta est obligatio sanctissimam Eucharistiam in qualibet paro- chiali Ecclesia jugiter asservandi, ut nec Ecclesiae paupertas, nec consuetudo, nec vicinitas aliarum parochiarum, vel exiguus numerus parochianorum ab hujusmodi prae­cepto excusare possint.2) Ut nimirum spiritualis hujus cibi copia fidelibus semper prae­sto esset, utque praesertim in vitae discrimine constitutis nunquam deesset hoc divinae reconciliationis et protectionis aeternae monumentum. ’) ut denique adorandum etiam nobis proponeretur Sanctissimum hoc Sacramentum, in quo sub specie panis et vini vere, realiter et substantialiter Christi Corpus et Sanguis continetur, et per quod teste S. Augustino4) tales a Deo erga nos amoris divitiae praebentur,ut cum sit omnipotens, plus dare non possit, cum sit sapientissimus. plus dare nesciat, cum sit ditissimus, plus dare non habeat. In hostiis sive particulis consecratis Christum Dominum eousque esse praesen­tem, donec species sive accidentia panis ac vini, odor nimirum ^ sapor et color non desinant, exploratissima est Ecclesiae Catholicae doctrina. Quod autem species panis, de hac enim dumtaxat heic sermo esse potest, quum SSmma Eucharistia sub altera vini nempe specie non asservetur, quae post admirabilem totius ejus —panis — substantiae conversionem in Corpus D. N. J. C. remanet,5) hoc ipso a corruptionis processu ac pe­riculo immunis haud sit, experientia docet. Nemo autem est, qui tempus, quo corruptio incipiat, determina requeat, nec de eo. an jam corruptio locum habeat, per solum sensum visus certum judicium formari potest, imo vero hac in re dijudicanda aliis etiam sensi­bus, ac nominatim gustui suae tribuantur partes, est necesse. Unde jam prono fluit alveo renovationis particularum consecratarum, tam majoris in Ostensorio, quam mino­rum in Ciborio necessitas, quam Ecclesia Catholica semper agnovit, prout patet e decretis super renovatione hostiarum consecratarum vario tempore editis, ac sacerdotibus eo for­tius inculcatis, quo certius est, gravissimam Christo, in Eucharistia praesenti, irrogari injuriam, si species panis corrumpi sinantur. Quamvis enim Eucharistia etiam ob adora­tionem fidelium asservetur, Christus tamen in illis etiam, de quibus sermo est, consecra­tis hostiis nullum ardentius desiderium habet, quam ut cum anima fideli per sumptio­nem uniatur, nec vult, nisi ut per sumptionem, sua in Eucharistia cesset sacramentalis praesentia. Si omnes leges ac decreta de renovatione Eucharistiae perlata recensere vel­lem, percurrendae mihi forent omnes ferme ab omni retro antiquitate Synodi, quarum cura et sollicitudo ad hoc ecclesiasticae disciplinae gravissimum objectum non potuit non 1 XIV. Nr. 2581. De renovatio­ne particula­rum sive hosti­arum SSmmi Eucharistiae Sacramenti; quare et quan­do illa firei debeat. 1) Cone. Tur. can. 3. Baron, ad an. 57. n. 154. — 2) C. Presbyt. 92. de Consecr. dist. 2. C. 3. de Officio APres- byteri, et Cone. Trid. sess. 13. cap. 6. — 3) S. Ambr. Serm. 8. — 4) Tract. 48. in Joan. — 5) Cone. Trid. sess. cit. can. 2- de Euch.

Next

/
Oldalképek
Tartalom