Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XI.

60 Modus in dispensando Sacramento Confirmationis sequens tenebitur: Recitatis ad excipiendum Praelatum in Pontificali Romano praescriptis precibus, celebrabitur S. Missae Sacrificium, sub quo comitante organo hymnos consuetos decan­tabit populus. Post Missam e hymno „Veni Creator Spiritus“ lingua vernacula decantatis uno alterove versiculis, pronunciabitur sacer sermo, quo finito, dimissis ex Ecclesia iis, qui nec confirmantur, nec Patrinorum vel Matrinarum vices obeunt, (dimissis autem ideo, ut locus in Ecclesia obtineatur et spatium amplius pro administrando Sacramento Confir­mationis) confirmandi ad. utramque partem cum suis Patrinis collocabuntur sic, ut dexte­ram mares, sinistram foeminae, quantum fieri poterit, occupent. Quibus collocatis reci­tabuntur actus Fidei, Spei et Caritatis, nec non renovationis foederis baptismalis; cum enim Confirmatio sit quasi ultima Baptismi consummatio, aequum est, ut suscipiens faciat per semetipsum fidei suae professionem, quam baptizatus in infantia per alium fecit. His elicitis actibus ipsa Sacramenti dispensatio occipit, cui inde a prima manuum Episcopi impositione usque ad ultimam benedictionem omnes confirmandi praesentes esse debent. Non enim quisquam chrysmate ungendus est, qui primae manuum impositioni non ad­fuerit, nec ex Ecclesia cuipiam egredi liceat, nisi post Episcopi benedictionem, et post recitatas, quas adjungit, preces. Quum nempe de Sacramento res sit administrando et suscipiendo, quae tutiora sunt, sequi oportet, ut nihil de eo dicam, continuum in Ecclesia durante Sacramenti administratione motum, strepitum ac clamorem adeo non convenire pietati, ut potius omnis pietas ac devotio per strepitus hos et clamores impediatur, ac enecetui’, et scandalis amplissima occasio tribuatur. De materia et forma Sacramenti nihil isthic attingere placuit. Quidquid eatenus Theologi disputent, Sacramento nihil officit, dummodo illud rite, seu ita ministretur et suscipiatur, quemadmodum in Pontificali Romano praeceptum est. Quod ut fiat curare meum est, DD. Parochorum autem est in eo mihi cooperari, ut confirmandi toti et integro ritui quam pientissime intersint, et Sacramentum digne suscipiant, illiusque coelestium prorsus effectuum participes reddantur. Parochorum cura extendatur etiam ad eos, qui administrationi Sacramenti praesentes sunt; moneantur hi, ut interea sancte et pie orent, ac summa animi devotione spectent, quod in hac solemni ministerii celebratione peragi­tur; mente demum reputent illa Spiritus Sancti dona, quae hujus Sacramenti virtute fidelibus tribuuntur. Curent, ne quis vagus, advena et peregrinus, sine speciali licentia Episcopi confirmantis ad hoc Sacramentum audeat accedere. Alienae Doecesis fideles, seu qui nullo respectu pro Dioecesanis Strigoniensibus haberi possunt, ad Sacramentum Con­firmationis tunc solum admittantur, si a proprio suo parocho super eo testimonium pro­duxerint, quod omnibus conditionibus, ad suscipiendum hoc Sacramentum praestitutis, atque in hac Instructione uberius propositis, satisfecerint. Quodsi in hoc Sacramento explicando Pastorum diligentia unquam requirenda fuit, nunc certe quam maxime opus est illud illustrare, cum in sancta Dei Ecclesia Con­firmationis Sacramentum a multis praetermittatur, et pauci sint, qui divinae gratiae fructum, quem deberent, ex eo capere studeant. Adlaborent igitur totis viribus, omnem- que adhibeant operam, ut fideles de hujus Sacramenti vi ac praestantia ab ipsis bene edocti, intelligant non solum negligendum non esse, sed pie, devote et alacriter susci­piendum, ne ipsorum culpa, maximoque malo eveniat, ut frustra in eos divinum hoc beneficium collatum esse videatur. Strigonii, die 19-a Aprilis, 1868. Joannes m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom