Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XI.

59 ad conservationem vitae: ita illi, qui sumuntur ad pugnam, indigent eruditoribus, a quibus instruantur de iis, quae pertinent ad modum certaminis;“ quibus verbis simul in­nuit obligationem Patrinorum, velut fideijussorum apud Deum pro illis, quos in Sa­cramento susceperint. DD. Curati circa administrationem Sacramenti liujus sequentia attendant et ad amussim observare satagant: 1. Quamprimum mandatum de dispensando Sacramento hoc in parochia sua vel Districtu sive a me, sive ab auxiliari meo in Pontificalibus Episcopo acceperint, hoc idem e s. ambone populo parochiano annuncient, addita provocatione, ut nondum confirmati Sacramenti hujus participes se reddant. 2. Confirmandorum catalogum conficiant, eosque ad Sacramentum pie et fru­ctuose suscipiendum diligenter disponant. Indictis catechesibus confirmandos in Ecclesia vel scholae aedificio congregent, eosque praecipua saltem fidei mysteria, quaecunque item ad Sacramentum hoc pertinent, edoceant. Minimum, quod a confirmandis postulari debet, est, ut probe sciant rudimenta fidei, Decalogi et Ecclesiae praecepta, actus Fidei, Spei et Caritatis, nec non Contritionis, Orationem Dominicam, Salutationem Angelicam, Sacra­menti Confirmationis naturam et efficaciam. Iccirco eos dumtaxat ad Sacramentum susci­piendum admittant, qui facto periculo in praedictis se instructos esse probaverint. Ab iis tamen ubi placuerit, antequam eos confirmem, num satis calleant, quae scitu necessaria sunt, necessitate nempe medii et praecepti, et ipse requiram. 3. Quos ad Sacramentum admittendos censuerint moneant, ut Christi Apostolo­rum exemplo sint perseverantes in oratione, aliisque pietatis officiis, et operibus se prae­parent, ut mereantur et ipsi accipere Spiritum Paraclitum, qui docebit eos omnia, et induet virtute ex alto. 4. Cum Confir matio sit Sacramentum vivorum, curabunt Parochi, ut confir­mandi prius animarum suarum sordes in Poenitentiae Sacramento abluant, et SS. Eucha­ristia reficiantur. 5. Ut certitudo de eo obtineatur, quod, qui se pro Confirmatione sistunt, debite instructi, praeparatique sint, singulo confirmando schedam sua manu signatam tradant Parochi, in qua describantur nomen et cognomen confirmandi, nomen item in Confirma­tione imponendum, nomina porro parentum, ac Patrini vel Matrinae, nec non locus ac­tualis domicilii, et aetas confirmandi. Hujusmodi schedae, postquam eae in Confirmationis actu praesentatae fuerint, per unum e praesentibus et adstantibus Sacerdotibus diligenter colligantur, ut ex ipsis statim peracta Confirmatione Liber sic dictus confirmatorum con­fici possit in duplici exemplari, quorum unum ad Archivum Dioecesanum reponetur, aliud jn Parochia relinquetur, ut ejus usum Parochus, successoresque sui ad spirituales cognationes detegendas, et ad certitudinem de collato his vel illis fidelibus Sacramento procurandam facere queant. Ipsa rubricis instructa et impressa folia pro qualibet paro­chia ex officio Dioecesano gratis subministrabuntur, quae folia, postquam iis nomina confirmatorum ceteraque inscribenda inscripta fuissent, colligere, et ad Officium Dioece­sanum transponere, ad partes pertinebit DD. VADiaconorum. Eo suapte intellecto, quod in memorato Libro insuper dies, mensis, annus suscepti Sacramenti, et nomen Episcopi confirmantis adnotari debeant, quodve etiam in Confirmatione non aliud nomen confirman­dis imponi queat, quam Christianum, alicujus nimirum Sancti in Martyrologio Romano occurrentis. Parochus cujus Ecclesia designata fuerit, ut in ea ministretur Confirmationis Sacramentum, illam pridie diligenter mundari ac decenter ornari curet. Parochus autem e cujus parochia confirmandi ad vicinam parochiam convocantur, Sacramentum hoc susce­pturos una cum Patrinis ac Matrinis processionaliter sub vexillis ad locum designatum deducat, ita, ut in via rosarium vel preces recitentur, aut hymni sacri decantentur. Nullo pacto toleretur, ut confirmandi vagi discurrant, aut confabulentur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom