Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XI.
57 XI. In Christo per Baptismum renati, Christi milites efficimur in Confirmationis Sacramento, quo Spiritus Sancti plenitudo confertur, invictumque robur ad pugnandum in Christiana militia, et ad omnes fidei, et aeternae salutis hostes profligandos. Hoc repleti Apostoli virtute magna reddebant testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini Nostri'); hoc ditati innumeri fideles omnis aetatis, sexus et conditionis intrepida, ac plane divina fortitudine quosvis cruciatus, ipsamque durissimam mortem perpessi sunt pro Christi fide, reportaruntque immarcescibilem martyrii coronam; hoc instructi innumeri fidei confessores mirabilia operati sunt in vita sua, et splendidissimis virtutibus Ecclesiam ornaverunt. Tanta septiformis Spiritus Sancti virtus si quando necessaria, ac ferventibus votis exoranda fuit, nostris profecto diebus necessaria, et calentissimis desideriis exoranda venit, quibus catholicae fidei puritas et integritas omni ex parte impetitur, morumque corruptio impune triumphat, et undique circumdamur a fidei osoribus, opinionum absurdissimarum novitate, et vitiorum omnibus invectis lenociniis. Quamobrem nemo non perspicit, quanta esse debeat Curatorum diligentia in hujus Sacramenti praestantia, ac virtute fideli populo enodanda, quodve, quamvis penitus ad salutem necessarium illud haud sit, omnis in eo collocanda sit opera, ut a nemine susceptio hujus Sacramenti praetermittatur, neque in re sanctitatis plena, per quam divina munera nobis tam large conferuntur, aliqua negligentia committatur; „quod enim omnibus communiter ad sanctificationem Deus proposuit, ab omnibus etiam summo studio expetendum est,“ ut docet Catechismus Concilii Tridentini.2) Quatuor in hujus Sacramenti administratione facit Episcopus: 1. imponit manus juxta institutionem Sacramenti et Apostolorum praxim, quo significatur gratia et virtus Spiritus Sancti, quae ministratur confirmandis. 2. Signum Crucis cum s. non quandocunque, sed in Coena Domini intra missarum solemnia consecrato Chrysmate sub debita forma frontibus imprimit, quod est symbolum militiae Christianae. 3. Alapam maxillae confirmati leniter infligit, ut intelligat pro Christi nomine omnia adversa constanter esse perferenda. 4. Pacem exoptat eidem, ut sciat, se coelestis gratiae plenitudinem, pacem, quam mundus dare non potest, sed quam Deus dat, et quae exsuperat omnem sensum, accepisse. Praestantissimi sane sunt Sacramenti hujus effectus, quos jam Tertullianus sic recensuit: a) „caro ungitur, ut anima consecretur, caro signatur, ut anima muniatur, caro manus impositione adumbratur, ut anima Spiritu illuminetur.“ „Siquidem Spiritus Sanctus,“ uti explicat S. Melchiades Pontifex,4),,qui super aquas Baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit innocentiae, in Confirmatione augmentum praestat ad gratiam: Nr. 1996. Instructio pastoralis de Confirmationis Sacramento. *) Act. 4. 33. — a) Part. 2. de Confirm. §. 16. — 3) Libr. de resurr. car, cap. 8. — 4) Epist. ad Ep. Hispal.