Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. X.
51 X. Magnam ac triumphale gaudium filiis suis annunciat pia mater Ecclesia in solemnitate hodierna gloriosissimae Resurrectionis Domini ac Salvatoris nostri, qui velut Agnus peccata nostra pertulit in corpore suo, ut peccatis mortui, justitiae vivamus. Legimus in Evangelio, quod piae animae quaerentes Jesum in sepulchro, consurrexerint diluculo, anticipaverint vigilias oculi eorum , et valde mane una sabbatorum venerint ad monumentum , ut Dominum invenirent. Divini sane illius moniti memores luerant: qui mane vigilant ad me, invenient me. Eruditi itaque supernis monitis, tamque salutaribus instructi exemplis, et Vos FF. et FF. exurgite diluculo ac valde mane ad quaerendum pro Vobis et pro curae Vestrae commissis ovibus Jesum. Diluculo et valde mane absque cunctatione: ante alias occupationes: ante propria commoda : ante omnem creaturam: non ea videlicet quae, rentes, quae nostra sunt, sed quae Jesu Christi. Huc mecura una ite gressibus verae fidei et doctrinae sanae: huc operibus misericordiae, amoris et sanctae spei: huc alis promptissimi in Officio pastorali obsequii, et optimi exempli convolate. Sed praesertim, quod iterato Vos oravi et monui, in erudiendam tenellam et coelestium adhuc rudem pubem ac adolescentiam primo mane, id est, vigilantissimas Vestras locate operas; nec eousque sinite crescere, dum inter semen bonum apparent zizania, quae dormientibus hominibus superseminare gaudet homo inimicus. Haec Vestra omnium sit operatio, simul et gaudium: labor et merces: studium simul et proemium, ut videlicet et in Vobis, et in curae Vestrae commissis, quem quaeritis, formetur, Christus. Haec ut Vobis omnibus eveniant, intimo affectu opto, simulque precor, ut quondam ad nuptias Agni intromitti mereamini. Quod ipse tribuat, qui Pascha nostrum immolatus est, Christus. Strigonii, die Resurrectioni D. N. J. C. sacra, 12. Aprilis, 1868. Commissariatus Generalis Terrae Sanctae sive S. Sepulchri Hierosolymitani fasciculum XI-um notitiarum de progressu visitationis sacrorum redemtionis nostrae Locorum in Palaestina, typis vulgavit, cujus et plura exemplaria ad me transposuit. Prouti numerus horum admittit, eadem ad singulos Districtus VADiaconales hisce dimitto, et simul s. Missiones ad S. Sepulchrum Hierosolymitanum operantes, piae liberalitati tam Cleri quam fidelis populi Archi-Dioecesani impensius commendo. Strigonii, die 12. Aprilis, 1868. Pro vacante beneficio parochial! Kormos juri Patronatus Aug. Principis a Saxo- Coburg et Gotha obnoxio, quod hactenus parochus 1’rencsfalvensis administravit, concur-; sum praesentibus indico, termino competendi in ultimam mensis Maji a. curr. defixo. Strigonii, die 12. Aprilis, 1868. Nr. 1865. Vota Archi- Episcopi paschalia. Nr. 1874. Relatio Commissariatus Generalis Terrae S. i Nr. 1872. Beneficium pa- rochiale Kormos currenta- tur.