Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

2 tatis suae arcana, thesauros absconditos“ *) inter homines dispensandos credidit.“ 2) Haec si praestiterimus hoc anno, si tales nos exhibuerimus, eveniat quidcunque, imo si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae; si enim Deus pro nobis , quis contra nos ?“ 3) Deus autem erit nobiscum, si nos fuerimus cum eo, si ei toto corde servierimus, si nos immaculatos custodierimus ab hoc saeculo.“ 4) Quae ut eveniant, omnibus totius anni diebus adsit nobis Spiritus Sanctus, carismatum suorum donis illabatur in corda nostra, ut coelestibus ejus flammis incensi, quae sursum sunt, quaeramus, 5) ad sublimia aspi­remus, ea, quae nobis agenda sunt, semper videamus, et ad ea, quae viderimus, effectui mancipanda convalescamus. Faveat etiam votis, coeptis, ac conaminibus nostris Immaculata Deipara Virgo, Refugium ac Praesidium nostrum, ut ipsius patrocinio suffulti, quod rectum est, sequi, quod necessarium ac utile ad promovendam salutem animarum, intrepide agere valeamus, glorificantes Deum, et Patrem Domini Nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. 6) Gratia Domini nostri Jesu Christi Vobiscum. Charitas mea cum omnibus Vobis.“7) Datum Strigonii Festo Epiphaniae die 6-a Januarii, 1868. Nr. 292. prim. De pia unione quae Apostola- tus Orationis compellatur. Piae unionis, quae sub nomine „Apostolatus Orationis“ nota est, approbata a S. >Sede Apostolica statuta in subnexo Vobiscum communicaturus, pauca de unionis hujus ori­gine ac indole delibare juvat. Initia ejus tenuia fuere. A paucis clericis et presbyteris Colle­gii Valsensis Societatis Jesu in Galliis a. 1848. instituta jam anno sequenti a Summo Ponti­fice thesauro indulgentiarum ditari, anno autem 1861. Archi-Confraternitati Romanae SSmi Cordis Jesu aggregari, omnibusque ejus privilegiis ornari meruit. Deo interim unioni sic be­nedicente, utilia hodie jam in toto orbe catholico diflusa plures milliones sociorum numeret. Scopus Apostolatus Orationis est, in unione cum SSmo Corde Jesu orare pro in­stantibus Ecclesiae Catholicae necessitatibus, nominatim, ut Deus illam exaltet, propaget, et tantis undique jactatam procellis protegat, ut visibile illius Caput defendat, et non tradat in manus inimicorum ejus, ut justos in justitia conservet, peccatores ad poeni­tentiam convertat, haereticos et schismaticos in sinum unice salvificae Ecclesiae redu­cat, et populis adhuc in tenebris et in umbra mortis sedentibus lumen fidei largiatur, quo et ipsi convertantur ad Deum vivum ac verum, et unicum ejus filium, Jesum Chri­stum Dominum nostrum. Conditio unica, sub qua quis unionis socius et omnium pri­vilegiorum et gratiarum particeps evadat, est, ut intentiones omnes SSmi Cordis Je­su sibi proprias faciat, offerendo saltem semel in die suas orationes, quotidianas acti­ones , adversitates denique vitae, quas a Deo immissas patitur, pro intentionibus, pro quibus ipse Christus Dominus continuo orat, atque sacrificium offert, sed maxime pro Ecclesia universali, Summo Pontifice, et urgentibus Ecclesiae indigentiis, ut adeo unio­nis socii ad nihil aliud, ad nullum onus obligentur, quam ad hanc intentionem quoti­die concipiendam, sed recte ideo, quia haec Apostolatus Orationis unio sociis suis nul­las speciales obligationes imponat, facillimo negotio illa inter piarum, in Archi-Dioe- cesi jam vigentium consociationum, puta, SSmi Altaris, SSmi Rosarii, S. Ladislai com­membra propagabitur ita, ut unius membra fiant etiam alterius commembra. Qui prae­J) Colos. 2. 3. — 2) 1. Cor. 4. 1. — 3) Kom. 8. 31. — 4) Jao. 1. 27. — 5) Colos. 3. 1. — 2) 1. Cor. 16. 23. 24. *) Kom. 9. 5. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom