Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VII.

42 Paschalibus azymis veritatis et sinceritatis, iacti nova conspersio,1) et coelesti dape in Eucharistiae Sacramento refecti ac roborati, per quod spiritualis dulcedo in suo fonte gustatur, et recolitur memoria illius, quam in sua passione Christus monstravit, excel­lentissimae caritatis. Curator itaque animarum, zelo Dei et salutis suorum percitus, ad Confessionem et Communionem paschalem peculiari diligentia suos praeparat fideles, pubem nempe in schola, reliquos vero in Ecclesia solerter instituendo per Quadragesimae tempus de Poe­nitentiae et Eucharistiae Sacramentis, quae institutio eo magis est necessaria, quo major esse solet circa haec fidelium ignorantia, quae in multis tanta est, ut Sacramentum Poe­nitentiae in mechanica peccatorum, plerumque consuetarum blasphemiarum recensione, et simili formulae, dolorem de peccatis exprimentis, recitatione consistere autument. Docendi sunt fideles, quid Sacramentum Poenitentiae suscepturi praestare debeant ad peccatorum veniam obtinendam; quomodo se praeparare; quibus animi dispositionibus praediti esse; quid credere, quid sperare, quae agere, quibus excitati causis dolere, quid firmiter statuere illos oporteat. Quae cum multa sint, et quandam, quin nec mediocrem difficultatem continentia, explicanda sunt maxima, qua fieri potest, facilitate sermonis, et saepius repe­tenda, donec probe teneantur, ac etiam praestentur. Igitur quicunque se Poenitentiae Tri­bunali sistere voluerit, primo lucem ad detegendam praeteritam vitam, quam detestari est opus, imploret; deinde conscientiae suae sinus ac latebras disquirat eo studio, quod in gra­vissimo quolibet humano negotio collocaret; postea vero peccatis cognitis, fide illustratus docente, remissionem sibi paratam esse in Christo Jesu, accensusque spe veniae a Dei mise­ricordia consequendae, confidat, affuturam sibi gratiam, obtinendae gloriae aeternae, servan- disque Dei mandatis necessariam; demum excitatus ad diligendum Deum, qui prior nos dilexit, doleat de peccatis, ac polliceatur, imposterum a culpis, omnibusqueDei offensionibus abstenturum. Hoc animo, atque his sensibus Sacerdoti se offerat, quem nihil celet, nu­merum, speciem, circumstantias aut speciem mutantes, aut peccati gravitatem augentes humiliter se accusando exponat, ac Sacerdotis, patrem, medicum et judicem agentig monitis ac mandatis pareat. In his consistere doceant omne opus poenitentia. Quae si poeni­tendum vitio praestita non fuerint, culpa non dimittitur, imo crescit magis, adjecto sacrilegii scelere, indignae nimirum conculcationis sanguinis Christi, in Sacramento nobis propositi ad medelam. Dum autem haec curae Vestrae creditos fideles docueritis, videte, ut Sacramentum Poenitentiae sic dispensetis, quatenus suscipienti prosit, et danti non sit periculosum. Utá­nam tale nunquam evadat aut inscitia, aut imprudentia, aut negligentia Sacramentum hoc administrantium , qui nimirum sine discrimine peccata confessos solvunt, pacemque dant, quibus pax non est danda, ut propheta loquitur,2) et spe consecutae veniae plenos dimittunt, neque amplius de peccatis sollicitos esse jubent, quos magis probatos 5 quos magis in fidei robur instructos; quos ab actionibus quibusdam alienos; quos ab occasionibus peccandi abstinentes, quos uno verbo veterem vitam odisse, et novam prorsus iniisse oporteret, ut veniam a Deo consequerentur. Ideo a sanctis viris Dei caritate inflammatis, multumque in Sacramenti Poenitentiae administratione versatis, tra­ditum est, Sacrame nti hujus indigna, ac temeraria seu susceptione, seu administratione 1) 2. Cor. 5. 6. — 2) Jerem. 6. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom