Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. III.
20 one-------stabilienda;“ novit etiam vel e sententia Tullii ») „religione moveri omnia“, i psam esse societatis et legum omnium fundamentum. Itaque anno 1801. concordatum cum S. -Sede Apostolica inivit, quod hodiedum legem Galliae fundamentalem constituit. Hujus conventionis vigorem feliciter Ecclesiam Dei gubernans Summus Pontifex sub 31. Decembris 1860. extendit etiam ad Ducatum Sabaudiae et Comitatum Nicaeensem, novas provincias, quae anno 1859. imperio Gallicano accreverunt. Ea tamen tantum sub conditione praedictas conventiones pro provinciis memoratis acceptavit Beatissimus Pater, ne in illis unquam Articuli sic dicti organici vigorem obtineant, contra quos, a gubernio Gallico in detrimentum Ecclesiae sancitos, nunquam non Summi Pontifices protestati sunt, porro ne in Sabaudiam vel Nicaeensem Comitatum civile matrimonium unquam introducatur, neve aliquid agubernio statuatur, quod esset doctrinae ac juribus Ecclesiae Catholicae adversum. Breve Pontificium, quod ad solemnem hunc actum adtinet, velut sollicitudinis Apostolicae praeclarum documentum, non potui non ad Vestram perferre notitiam. „Venerabilibus Fratribus Alexio Archiepiscopo Camberiensi, ejusque suffraganeis- et Petro Episcopo Nicaeensi. Pius Papa IX. Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. Universi Dominici gregis cura Nobis ab ipso Christo Domino divinitus commissa postulat, ut, pro variis temporum vicibus, ea suscipiamus consilia quae ad animarum salutem, reique sacrae procurationem magis conducere videntur. Optime noscitis, Venerabiles Fratres, quomodo istae tum Sabaudiae, tum Nicaeae provinciae Gallico Imperio fuerint adjunctae, neque ignoratis quibus enixis iteratisque precibus serenissimus ac potentissimus Gallorum Imperator Napoleo III. a Nobis efflagitaverit, ut ad ipsas provincias extendere velimus Conventionem, quae a felicis recordationis Pio VII. decessore Nostro cum Gallicano Gubernio die decimaquinta mensis Julii anno millesimo octingentesimo primo fuit inita. Nos itaque de Ecclesiae prosperitate Vestraque tranquillitate, atque spirituali istorum populorum bono vel maxime solliciti, prae oculis habentes illud S. Leonis Magni Praedecessoris Nostri monitum: „Sicut quaedam sunt, quae nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt, quae aut pro consideratione aetatum aut pro necessitate rerum oporteat temperari“, 2) rebus omnibus maturo examine perpensis, ejusdem Imperatoris votis obsecundandum esse censuimus. Quapropter hisce Litteris auctoritate Nostra apostolica commemoratam Conventionem a recolendae memoriae Pio VII. decessore Nostro cum Gallicano Gubernio die decimaquinta mensis julii anno milesimo octingentesimo primo initam, e1 Apostolicis suis Litteris die decimooctavo kalendas Septembris ejusdem anni millesimi octingentesimi primi sub plumbo datis, quae incipiunt „Ecclesia Christi“ confirmatam et vulgatam, ad istas tum Sabaudiae tum Nicaeae provincias Gallico Imperio adjectas extendimus, et iccirco in eisdem provinciis ea omnia, quae in praedicta Conventione sunt consti- stituta et sancita , sedulo servanda et perficienda esse volumus et mandamus. Atque id constituimus non obstantibus etiam speciali et individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Hinc pro vestra sapientia apprime intelligitis, Venerabiles Fratres, vestram in posterum agendi rationem plane esse conformandam ad normam memoratae Pii VII.Conventionis et Vos omnino liberos ac solutos esse ab iis obligationibus, quibus antea ob conventiones ab hac Sancta Sede cum Sardinae Rege initas eratis *) Iu Verrem. — *) Epist. 147. ad Rusticum Episc, Narbon. edit. Baller.