Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

12 ctibus jactabatur „Jesus vero dormiebat, surgensille „imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna“. Divinitatis signo perciti „qui in navicula erant venerunt, et adora­verunt eum dicentes: „Vere Filius Dei est.“1) Strigonii,die 14-a Januarii, 1868. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI ALLOCUTIO. Venerabiles Fratres. Dives in misericordia Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra moestis rebus iucunda permiscet, Venerabiles Fratres, ut in eo semper sperantes, nullisque deter­riti difficultatibus pergamus alacriori usque animo iustitiae iter insistere, et Ecclesiae suae sanctae causam impavide propugnare, omnesque vires ad Apostoliéi ministerii Nostri partes explendas intendere. Omnes profecto vident, quanta divinae suae bonitatis argumenta praebere dignetur clementissimus Dominus inter gravissimas calamitates, quibus in hac tanta temporum iniquitate ubique afflictatur Ecclesia, et haec Apostolica Sedes premitur, atque inter maxima, quibus undique cingimur, pericula. Et sane dum satanas eiusque satellites, et filii horrendis quibusque modis contra divinam nostram religionem , contra Nos, et hanc Petri Cathedram furere, et saevire, ac infelicissimae Italiae populos, ex parte longe maxima Nobis devotissimos, divexare non cessant, misericors, ac miserator Dominus miris ostentis adest Ecclesiae suae, adest Nobis, et omnipotenti sua auxiliatu r virtute. Enimvero, Venerabiles Fratres, omnes catholici orbis sacrorum Antistites arctissimo fidei, caritatisque vinculo Nobis, et huic Sanctae Sedi in dies obstricti unanimes, et id ipsum sentientes qua voce, qua scriptis rei catholicae causam defendere, et Nos, et hanc Apo- stolicam Sedem omni ope iuvare non desinunt. Atque etiam laici viri in magnis, publi­cisque per Europam congressibus suam attollunt vocem ad catholicae Ecclesiae, et huius Sanctae Sedis iura tutanda, et ad civilem Nostrum, eiusdemque Sedis Principatum vin­dicandum. Quae eiusdem civilis Principatus causa in Parisiensi praesertim Senatu, et in Collegio legibus ferendis nuper fuit unanimis prope suffragiis ac sententiis splendide et magnifice propugnata, bonis omnibus plaudentibus et exultantibus. Catholici autem po­puli abominandam inimicorum nostrorum perfidiam, vehementer detestantes publicis, ac splendidis significationibus filialem suam erga Nos , et hanc Sanctam Sedem pietatem et venerationem declarare, et continuis largitionibus Nostras, eiusdemque Sedis an­gustias sublevare gaudent, atque utriusque sexus fideles licet pauperes, suo aere Nobis opitulantur. Ac praesto sunt inter Ecclesiasticos, Laicosque Viros tum clarissimi Scriptores, qui suis operibus, tum disertissimi Oratores, qui suis sermonibus in publicis quoque conventibus veneranda, et inconcussa iustitiae, veritatis, et huius Apostoli- cae Sedis iura diligenter, sapienterque defendere, et adversariorum mendacia re­fellere summopere gloriantur. Quamplurimi autem viri nobilissimo etiam genere nati ex omnibus fere regionibus religionis causa excitati, propriis familiis, ac etiam uxo­ribus, filiisque relictis, ad hanc urbem certatim concurrunt, et omnibus despectis incom­modis ac periculis, Nostrae milititae nomen dare, et pro Ecclesia, pro Nobis, ac pro ci­1) Matth. 8. et 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom