Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVII.

128 rem redditam esse conditionem partis catholicae in matrimonio mixto viventis quam illa stante §. 16. a. 1790. fuerit. Si unquam alias, nostris profecto diebus ad summas catholici populi indigentias pertinet, ut sedulo ac solide de matrimonio instituatur, ,,quod docente S. Thoma (in 4. dist. 26.) institutum fuit in officium naturae in statu innocentiae; deinde illi in statu naturae corruptae additum fuit, ut esset in remedium ; et tandem in lege nova a Christo institu­tum fuit in Sacramentum.“ Hoc magnum in Christo et in Ecclesia (Ephes. 5. 12.) matri­monii Sacramentum purissimi aeternique amoris mysterium exprimit, quo Christus dile­ctam e proprio latere efformatam Sponsam, Ecclesiam nempe, non habentem maculam ne­que rugam prosequitur. Itaque, ne a filiis Sanctorum celebretur matrimonium more gen­tium, quae ignorant Deum, sacri Curiones frequentius edoceant fideles, quanta sit ejusdem Sacramenti dignitas, atque praestantia, ut ita non humanam dumtaxat aliquam rem se ag­gredi existiment, sed divinam, in qua singularis mentis integritas, et animi pietas requiritur, cumque difficile sit „bono peragi exitu, quae malo sunt inchoata principio“ (can. principatus caus. 1. 9. 1.) moneant nupturientes, ut Sacramentum et mysteria, quae in illo abduntur, prae oculis habentes, a peccatis omnibus emundati nuptias celebrent, quas in sanctifica­tione et honore (1. Thess. 4. 4.) habendas esse ab ipsa fide edocemur. Imprimis ad do­ctrinam Ecclesiae Catholicae de mixtis matrimoniis proponendam omni cum zelo, omnique cum patientia incumbant sacri Curiones, ut fidelibus constet, illa ab Ecclesia Catholica non approbari, sed ad praecavenda graviora scandala ac mala nonnisi tolerari; ut probe tene • ant, cujus reatus se participes faciant, hujusmodi nuptias cum violatione sanctionum canoni­carum contracturi, cui periculo se, futuramqué sobolem committant, et quae sunt similia. Ne autem haec ipsa institutio optato careat effectu, inculcare non desinent sacri Curiones fidei articulum de Catholicae fidei atque unitatis necessitate, ad consequendam salutem. Exci­tetur fidelis populus ad Catholicam fidem atque unitatem tamquam ad unicam salutis viam ardentiori usque studio custodiendam, atque adeo ad omne illius deserendae periculum vitandnm. Quae quidem Catholicae unitatis tenendae necessitas, ubi fuerit impressa in cun­ctis fidelium animis alteque defixa, haud facile deinceps irrita erunt monita, atque adhor­tationes, quibus ipsos avertere conabuntur Curati ab idmodi matrimoniis. (Gregor. XVI. in Brevi ddto 27. Maji 1832. dimisso.) Quae porro ad observantiam praecitatarum legum attendenda sunt, ex illorum con­textu patebit, qui iccirco isthic advolvitur. Datum Strigonii, die 30. Decembris, 1868. Joannes m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom