Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIV.

115 et crucem asportandi. Quaeritur ergo, qualis color conveniat huic bursae, ubi defertur sa­crum viaticum ad infirmos cum sancto oleo? Dubium VII. Utrum in administrando sacramento baptismi licite sacerdos uti possit stola bicolori ex una parte violacea, et ex altera alba juxta opportunitatem ex ea parte invertenda, quae colorem praeierat a rituali praescriptum? Haec porro Sacrorum Rituum Congregatio post accuratum suprascriptorum dubi­orum examen, rescribendum censuit: Ad I. Negative ad utrumque. Ad II. Praestare in casu, ut plura genuflexoria sive scamna linteo mundo contecta hinc inde a cancellis circulatim seu in quadrum intra ecclesiam ordinentur, et in extremita­tibus interjecti spatii duo saltem candelabra disponantur, quae perpetuo colluceant, dum fidelibus circumadgeniculatis sacra communio distribuitur. Ad III. Sacerdotem, dum incensum ponit in thuribulo stare debere, ab eodem vero ssmum eucharistiae sacramentum thurificandum esse triplici tantum ductu, sed genibus flexis, et tam ante, quam post incensantionem profunda facta capitis inclinatione. Ad IV. Expositos usus alienos esse a rubricis et decretis praescribentibus, ut in supplicatione ssmi sacramenti non adeo frequenter extra ecclesiam benedictio donetur, sed semel vel iterum dumtaxat: ut in reditu supplicationis ad ecclesiam deponi debeat ssmum sacramentum super altari, et nonnisi semel cum eo benedici, et quidem post expletum can­tum stropharum „Tantum ergo, Genitori genitoque,“ cum versiculo et oratione: tandem vero ut in actu benedictionis nil prorsus cantetur. Ad V. Velum humerale semper debere esse coloris albi. Ad VI. Praedictum usum tolerari omnino non posse, et curandum ab episcopo, ut serventur praescriptiones ritualis romani. Ad VII. Affirmative. Atque ita rescripsit. Die 26. Martii 1859.“ Budae, die 22. Novembris, 1868. Regium Cultus et pubi. Instit. Ministerium cointelligenter cum defendendae Pa­triae Ministerio sub 1. Novembris anni curr. Nr. 19,197. sequens edidit intimatum: „19,197. szám. A vallás- és közoktatási magy. királyi ministertöl. A honvédelmi magyar királyi ministerium folyó évi October 29-én 11,555. szám alatt kelt átirata folytán, és hivatkozva folyó évi marczius l-jén3232. sz. alatt kelt intézvó- nyemre, tisztelettel megkeresem a főtisztelendő főegyházmegyei hatóságot, hogy az alá­rendelt lelkészeket oda utasitani szíveskedjék, miszerint az ügymenet egyszerűsítése czél- jából a szabadságos és tartalékos katonák esketéseik felől kiállítandó anyakönyvi kivona­tokat azon hadkiegészítő parancsnokságoknak küldjék meg, melyeknek hivatalkörükben az eslcetés történt. Budán 1868. évi novemberhó 1-jén. Minister ur meghagyásából Lipov- niczky István ministeri tanácsos.“ Intimato huic conformiter, DD. Curatis praesentibus committitur, ut de peractis militum ad longius tempus, seu usque subsequam revocationem vel plenam e militia dimis­sionem ablicentiatorum, item militum cum reservatione dimissorum, seu ad reservatam mi­litiam pertinentium copulationibus matriculares extractus non amplius via Ordinariatus, sed Nr. 4887. De extraetibus matricularibus super copula­tione militum abli­centiatorum, et ad reserva­tam militiam spectantium. ['

Next

/
Oldalképek
Tartalom