Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXII.

106 filiis suis omnia salutis praesidia suppeditaret. Nunc vero qui accurate consideret, ac me- ditetur conditionem, in qua versantur variae, et inter se öisci’epantes religiosae societates seiunctae a catholica Ecclesia, quae a Christo Domino, eiusque Apostolis sine intermissione per legitimos sacros suos Pastores semper exercuit, et in praesentia etiam exercet divinam potestatem sibi ab ipso Domino traditam, vel facile sibi persuadere debebit, neque ali­quam peculiarem, neque omnes simul coniunctas ex eisdem societatibus ullo modo consti­tuere, et esse illam unam et catholicam Ecclesiam, quam Christus Dominus aedificavit, constituit, et esse voluit, neque membrum, aut partem eiusdem Ecclesiae ullo modo dici posse, quandoquidem sunt a catholica unitate visibiliter divisae. Cum enim eiusmodi socie­tates careant viva illa, et a Deo constituta auctoritate, quae homines res fidei, morumque disciplinam praesertim docet, eosque dirigit, ac moderatur in iis omnibus, quae ad aeternam salutem pertinent, tum societates ipsae in suis doctrinis continenter variarunt, et haec mo­bilitas, ac instabilitas apud easdem societates nunquam cessat. Quisque vel facile intelligit, et clare aperteque noscit, id vel maxime adversari Ecclesiae a Christo Domino institutae, in qua veritas semper stabilis, nullique unquam immutationi obnoxia persistere debet, veluti depositum eidem Ecclesiae traditum integerrime custodiendum, pro cuius custodia Spiritus Sancti praesentia, auxiliumque ipsi Ecclesiae fuit perpetuo promissum. Nemo autem ignorat, ex hisce doctrinarum, et opinionum dissidiis socialia quoque oriri schismata, atque ex his originem habere innumerabiles communiones, et sectas, quae cum summo christianae civilisque reipublicae damno magis in dies propagantur. Enimvero quicnmque religionem veluti humanae societatis fundamentum co­gnoscit, non poterit non agnoscere et fateri, quantam in civilem societatem vim eiusmodi principiorum, ac religiosarum societatum inter se pugnantium divisio, ac discrepantia exercuerit, et quam vehementer negatio auctoritatis a Deo constitutae ad humani intellectus persuasiones regendas, atque ad hominum tum in privata, tum in sociali vita actiones dirigendas excitaverit, promoverit, et aluerit hos infelicisimos rerum, ac temporum motus, et perturbationes, quibus omnes fere populi miserandum in modum agitantur et affliguntur. Quamobrem ii omnes, qui Ecclesiae catholicae unitatem et veritatem non tenent *) occasionem amplectantur huius Concilii, quo Ecclesia Catholica, cui eorum Maiores ad- scripti erant, novum intimae unitatis, et inexpugnabilis vitalis sui roboris exhibet argu­mentum, ac indigentiis eorum cordis respondentes ab eo statu se eripere studeant, in quo de sua propria salute securi esse non possunt. Nec desinant ferventissimas miserationum Domino offerre preces, ut divisionis murum disiiciat, errorum caliginem depellat, eosque ad sinum sanctae Matris Ecclesiae reducat, in qua eorum Maiores salutaria vitae pascua habuere, et in qua solum integra Christi Jesu doctrina servatur, traditur, et caelestis gra­tiae dispensantur mysteria. Nos quidem cum ex supremi Apostoliéi Nostri ministerii officio Nobis ab ipso Christo Domino commisso omnes boni pastoris partes studiosissime explere, et omnes universi terrarum orbis homines paterna caritate prosequi, et amplecti debeamus, tum has Nostras ad omnes christianos a Nobis seiunctos Litteras damus, quibus eos etiam, atque 1 1) S. August. Epist. 61. al. 223.

Next

/
Oldalképek
Tartalom