Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XX.

120 ciboria, 5 monstrantias, 10 pacificalia, 13 thuribula cum totidem naviculis, 34 cande­labra altaris, 3 lampades, 6 statuas Resurgentis, 5 cruces, 8 vexilla, 14 umbellas, ta­bulas canonis dictas pro 9 altaribus, 5 Missalia, 6 Missas defunctorum, i 6 icones e. s. p. Ex hoc catalogo patet, quam praeclare consociationis membra alteri quoque fini suo re­sponderint, et quam bene de sacris altaribus meruerint. Ut tam piam, et in Ecclesias, quae sufficienti dote carent, tam munificam consociationem nos quoque sacerdotes fovea­mus, ejusque finem promoveamus, aequum et justum esse censeo. Nullus autem est DD. Curatorum, aliorumve sacerdotum, qui ad emolumentum piae sodalitatis conferre non possit, dummodo velit. Qui aere parato Concociationi subvenire nequit, acceptet et per­solvat aliquot missas ad intentionem Consociationis, seu potius ac verius illorum, qui sti­pendia missarum tribuunt consociationi. Qui in Jaurinensi Dioecesi duas hujusmodi Conso­ciationes erexi, qui de illarum beneficentissimo influxu plurimum in Domino gavisus sum, impetrare a me non possum, quin Consociationem SSmi Altaris tam Posoniensium , quam Pestiensium DD. Curatis hujus Archi-Dioecesis impensissime commendem. Qui pro­inde Missas ad intentionem Consociationis Pestiensis acceptare ac absolvere voluerint, nu­merum missarum mihi indicare velint. Budae die 1-a Decembris 1867. Nr. 1458. Concursus pro vacante profes­soris munere in Gymnasio Tyr- naviensi. In majori Archi-Episcopali Gymnasio Tyrnaviensi vacat professoris munus, pro quo praesentibus concursum, usque finem labentis mensis duraturum publico. Qui munere illo potiri voluerit, testimonium maturitatis super feliciter superatis Gymnasialibus classi­bus exhibeat, est necesse. Noverit porro, se obligatione teneri, intra tres annos approbato- rium examen pro munene gymnasialis professoris subeundi. Quare cuicumque e competi­turis haec sparta obtigerit, is provisorio dumtaxat modo, nominabitur, ordinarius pro­fessor tunc futurus, si praememoratae obligationi responderit. Budae die 1-a Decemb. 1867. Nr. 619. sch. Statio Docentis in Felső-Szeli vacat. Pro hac statione concursus in diem 30-am mensis Decembris a. curr. hisce defi­gitur. ä Emolumenta: 8.jugera terrae arabilis per fideles cultivanda; 20. m. p. titulo leeti- calis; 26 fl. 26 xri v. a. in parato a communitate; 7 fl. 14 xr. v. a. e fundo relig. et stud.; 5 fl. ex offertoriis; titulo didactri a 105. prol. a singula 17 xr. et libo panis semestraliter. Habitaculum praeter scholam absolvitur duobus cubilibus, camera et stabulo, cui adjacet hortus 150 □ orgiarum. Recursus debite instructi exhibeantur CaroloKern YADno parocho in Pered. Budae die 1-a Decembris 1867. Nr. 696. sch. Quipiam a do cendo areentur 4 A nagyméltóságú vallás- és közoktatási magy. kir. ministerium f. é. november 6-án, 13,064. sz. alatt kelt leiratának folytán közhirré tétetik: hogy Jentsch József a 'csehországi schlossendorfi népiskolánál, és Banbolik János valamely bécsi altanodánál ’ alkalmazva volt tanítók biróilag történt elitéltetésük folytán, további tanítói alkalmazás­ra képteleneknek nyilvánittattak. Budán 1867. decemberhó 1-jén.

Next

/
Oldalképek
Tartalom