Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
84 1 Nr. 846. Propria Sanctorum Officia pro Arclii- Dioecesi Stri- goniensi re- impressa. tis moribundorum ipse quoque provisus, qui iisdem oves suas tanta sollicit udine providit. Erat praecipuum decus S. Cardinalium Collegii, quod virtutum suarum splendore velut alter Carolus Borromaeus illustravit, sicut hunc, ita illum pastoralis sollicit udo gloriosum reddidit, utriusque virtutes enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum. Qui victima caritatis et pastoralis zeli occubuit, purpuratus Antistes, multis apud nos non eminus-, sed cominus etiam notus fuit. Antequam murice Romano decoraretur, honorificentissimo S. Sedis Apostolicae Nuncii munere apud Imperialem et Regiam Aulam Viennae fungebatur. Qua apostolicae Sedis Nuncius apostolicum Regnum videre voluit, ejusque haud modicam partem peragravit. Strigonium, Jaurinum, Mons Pannoniae ipso velut hospite gloriabantur. Agite FF. et FF. tanti, tam pii, tam fortis Praesulis memoriam pie recolamus, et animam ejus Deo, cui proprium est misereri semper ac parcere, commendemus. Strigonii, die 30-a Augusti, 1867. i Officia propria Sanctorum, quorum memoriam haec Arehi-Dioecesis per anni circulum colere ac recolere consuevit, ob defectum exemplarium iterato impressorum, novo praelo commissa cum insertis nonnullis Officiis novis, medio tempore a S. Sede aplica approbatis, venalia exstant in Cancellaria Dioecesana. Unumquodque horum exemplar uno floreno a. v. comparari potest. Quod hisce ad notitiam Cleri ADioecesani perfertur. Strigonii, die 30-a Augusti, 1867. Joannes m. p. Archiepiscopus. y