Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

82 t Nr. 805. Sermonis festo S. Ladislai Regis dicti ixemplaria di­mittuntur. Nr. 497. Uoncnrsus pro statione do- :entis inOrov- licza publica­tur. qua natura nostra per Adaini lapsum infecta est, a rerum credendarum et agendarum ignorantia repetenda venit, qua non plebem dumtaxat, sed cultiores etiam laborare, atque in plena Evangelii luce prorsus coecutire tristis docet experientia. Quam hac in re partem habeant desides in munere suo Ecclesiae ministri, hac vice inquirere nolo. Id ex experientia didici, quod eo in loco, cui praeest sacerdos strenuus, ac in tam necessaria christianae doctrinae exercitatione diligens, populus ad percipienda Sacra­menta pie et devote frequentior sit, morum corruptelae vix ullae vigeant, sancta et modesta in Ecclesiis statio, religiosus cultus festorum dierum, et externus templi ornatus il­lustrior appareat, aliaque multa laetissima phoenomena conspiciantur, quaé nimirum hoc tam divinum institutum in cordibus fidelium parere solent. E contrario ubi catechetica pubis et adultiorum institutio negligitur, ibi omnia ruunt in pejus, ibi ignorantia, coecitas, error, vi­tium, tantaque peccandi libertas regnat, ut vix ullum vitae christianae vestigium deprehen­dere valeas. Quodipsum jam S. Hyeronimus observavit et expressit dicens: „Ex quo intelligi- mus deficiente inter Christi fideles salutari doctrina, quasi alimento laborantes, exstingui pu­dicitiam, castitatem omni labe infici, virtutes omnes misso nomine in pejus ruere, omniaque retro sublapsa referri.“ *) Ignorantiae tenebrae, quibus obvelatae sunt hominum mentes, solo divinae claritatis lumine dissipari queunt, sed aeterna veritas ministerio hominum lumen suum diffundere solet. „Quomodo enim credent ei, quem non audierunt; quomodo ve­ro audient sine praedicante ? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.“ 2) Haec Apostoli verba exprimunt praecipuum munus tum ministrorum Dei populos sibi commissos in rebus fidei et doctrina morum instituendi,' tum fidelium tam necessarias instructiones frequentandi. Qui proinde bonus pastor est curae suae creditarum ovium, cui cura est de sa­lute earum, illi sacrosanctum est officium pubem succrescentem in schola, hanc porro et adultiorem gregis partem in catecheticis institutionibus, quae diebus Domini et Festis in Ecclesia habendae sunt, docendi. Pastor bonus nihil antiquius habet, quam ut huic muneri ex asse satisfaciat, probe noscens, praecipuae parti pastoralis officii deesse illum, qui institutionem catecheticam insuper habet. Noscens etiam illud Christi: ,,qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum“ s) nec non illud S. Pauli: „attende tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et illos, qui te audiunt.“ 4) Strigonii, die 30-a Augusti, 1867. Adjacent pro quolibet VADiaconali Districtu, in quorum gremio socii sive commembra Unionis S. Ladislai Regis existunt, exemplaria sermonis sacri festo patro­cinii dictae Unionis pronunciati. Quae exemplaria DD. VADiaconi inter concernentes parochos, hi vero inter Unionis socios distribuere velint. Strigonii, die 31-a Augusti, 1867. In Orovnicza, filiali ad parochiam oppidi Sz. Benedek pertinente possessione statio docentis vacat, pro qua praesentibus concursus usque finem mensis Septembris du­raturus cum eo indicitur, ut competituri libellum suum supplicem D. VADiacono surroga­*) in Cap. 8. Amos. — 2) Bom. 10. 14. 17. —3} Matth. 19. 5. — 4) i, Tim. 1. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom