Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
81 Nr. XTY. Episcoporum in Synodo provinciali Strigoniensi a. 1858. congregatorum cura eo etiam extendebatur, ut viderent, statuerentque de libro, omnium librorum gravissimo, secundum quem nempe doctrina religionis in scholis, eatecheticis porro institutionibus, in Ecclesia impertiendis, proponeretur. Confusioni, hac parte vigenti, modum ponere effi- cereque voluerunt, ut in tota, qua late patet, provincia Sacra Strigoniensi, una esset tradendae religionis regula. Dolenter sane experiri cogimur, finem, qui intentus fuit, obtentum haud fuisse; quaevis enim praescripti Catechismi posterior editio a priori haud parum discrepat, ut adeo error sive confusio posterior, vix non pejor sit priore, quam recte e medio tollere congregati in antelata Synodo Episcopi decrevere, e Clementis XIII. Constitutione, „In Dominico agro scientes ex variis diversisque tradendae catholicae veritatis rationibus ortas esse contentiones animorum, et magna dissidia, quorum acerbitate nihil ad Dei gloriam minuendam exitialius, nihil calamitosius ad exstinguendos fructus, quos a Christiana disciplina aequum est fideles percipere.“ ‘) Cujus culpa vel saltem oscitantia acciderit, ut studia in nobilissimum finem directa optatum fructum non referrent, supervacaneum existimo inquirere; ad partes vero meas pertinere dignosco, uniformitatem in Catechismo ejusque partibus restituere, textum hujus libri figere ac stabilire, fixum denique ac stabilitum contra quosvis pruritus innovationum ac mutationum posthac tueri ac defendere. Itaque Catechismi revisionem decrevi, scopoque hoc commissionem virorum delegi, qui ad delatum sibi munus sub praesidio meo incubituri sunt. Quia vero Catechismus commune omnium tam fidelium, quam Sacerdotum bonum est, et quia DD. Curati, iique cum Parochi, tum Cooperatores, ac in specie Catechetae e propria experientia norunt, quae forte corrigenda, quae resecanda, quae aliter exprimenda, quae addenda sint, omnium ac singulorum opiniones circa Catechismum libenter audiam, et illas, si fundatae fuerint, etiam amplectar. Quamobrem DD. VADiaconos provocandos esse duxi, ut super hoc tantae indaginis objecto, cum districtualibus fratribus consilia conferant, et fructus deliberationum, quas ad invicem habuerint, mihi ocyus substernant, eo suapte intellecto, quod singuli etiam mentem suam circa hoc idem objectum depromere, mecumque communicare possint. Necessitas revisionis Catechismi nemini praetextus esse potest ad excusandas excusationes in peccatis, quorum reos se praebent animarum Curatores, in explendo Catechetae officio sive in schola sive in Ecclesia negligentes. Quod quidem officium, tantis Summorum Pontificum constitutionibus inculcatum, tot SS. Canonum sanctionibus munitum, nostro tempore eo strictius urget, quo certius est, Ecclesiae Catholicae non tam adversus haereses colluctandum esse, quam potius adversus incredulitatem, quam per totum terrarum orbem disseminari, jamque ruricolarum etiam mappalia corrodere experimur. Ubique deridetur fides, pietas, contemnuntur Sacramenta. Quid igitur mirum, quod vitiorum monstra pullulent, imo expudorata fronte in apricum proruant. Hujus in orbe christiano dissolutionis et corruptionis causa praeter concupiscentiam, Nr. 754. De revisione Catechismi pro scholis elementaribus, et cateclieticis institutionibus impertiendis praescripti. i) 14. Jtm. 1761.