Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIII.

79 pie premere cupiunt vestigia mulieris illius, quae alabastrum unguenti pretiosi effudit super caput in domo Simonis leprosi recumbentis divini Salvatoris, cujus mulieris pie­tatem laudavit, ac ubique terrarum ac locorum celebrandam fore edixit Dominus. ‘) 5,Opus, inquit“ bonum operata est in me. Arnen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur, et quod haec fecit, in memoriam ejus“. Audite, quid Marehantius, quo nullus melius hoc pertractavit argumentum, effatus fue­rit: „Itaque benedicti sint in aeternum a Deo Patre, et ab ejus Filio Jesu Christo, qui zelo pietatis impulsi, suam opem, opesque ad mystici hujus luminis jugem accen- sionem libenter conferunt. Benedicti igitur sint filii Dei, qui juxta vires suas, Patri aeterno cooperantes, parant Filio ejus lucernam materialem, lucernam jugiter ardentem, in symbolum et agnitionem splendoris et sanctificationis super ipsum efflorescentis, et in nos derivantis. Sic confusionem ingerunt inimicis Christi, dum non solum intimo animi affectu, sed etiam externo splendore, ei cultum supremum exhibent. Si in tabernaculo antiquo , ubi manna, hujus Sacramenti figura continebatur, in signum honoris alebatur lux con­tinua, quanto magis sacro veritatis et divinitatis domicilio hic honor debetur. Christiani torpidi et tepidi aperite oculos, accedite et illuminamini, et mihi credite: hic honor impensus Sacramento signum est benevolentiae divinae et praedestinationis aeternae, nec ambigite, quia multa sit compensaturus Deus benedictione, si quod a vobis libellus iste exposcit, valeat impetrare. Meminisse vos decet, quod in die tenebrarum vos deducet, vos proteget, vos salva luce collustrabit, si ejus fueritis luminis amatores, lampadisque accensae devoti aemulatores. Sic tandem efficiet, ut princeps tenebrarum maligno suggesti­onis suae flatu lampadem vestram non exstinguere, aut jus ullum in vos habere valeat. Et ita cum virginibus, aut servis evangelicis lumbos praecingentes, et lucernam fulgidam te­nentes, poteritis ad coenam nuptiarum Agni introire in domum aeternam. Hoc toto animo vobis exopto; hoc vovet hic labor meus, et calami mei compendiosa haec exaratio. Ita vivite felices, lucis semper filii, vivet Jesus in vobis, vita et lux Spiritus nostri in hac vita mortali per gratiam, in altera aeterna per gloriam.“ Quod jam attinet ad quaestionem de qualitate olei coram Ssmo Altaris Sacra­mento accendendi, respondeo: In regula oleum ex olivis expressum in lampade luminis perpetui ardere debet ob mysticas significationes. Sed quia oleum hujusmodi procuratu saepe difficile est, magnasque requirit expensas, recenter edito S. Congregationis Rituum Decreto Episcopis facultas concessa est indulgendi, ut pro lumine perpetuo adhiberi possit etiam oleum ex aliis vegetabilibus materiis confectum, imo petroleum quoque, cujus poste­rioris olei — sive petrolei — usum quidem absolute prohibere nolo, sed ut adhibeatur suadere haud possum; multis enim cum periculis usufti dicti olei conjunctum esse, experi­entia testatur. Si quis illud adhibere velit, maxima cautela utatur, oportet. Praecitatum autem Decretum sic sonat: Decretum S. R. C. plurium Dioecesium. Nonnulli Rmi Galliarum Antistites, serio perpendentes in multis suarum Dioe­cesium Ecclesiis difficile admodum, et nonnisi magnis sumptibus comparari posse oleum olivarum ad nutriendam diu noctuque saltem unam lampadem ante Sanctissimum Eu­charistiae Sacramentum, ab Apostolica Sede declarari petierunt, utrum in casu, attentis i) Matth. 7. 10. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom