Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIII.
78 Eadem S. Congregatio decidit: *) „Legato de lampade ardente ante SS. Sacramentum satisfaciunt haeredes per subministrationem olei, apud Ecclesiae rectorem remanente cura, ut continuo ardeat.“ Quam districtim autem S. Sedes Apostolica praescriptionem de perpetuo lumine observari velit, exinde patet, quod ex innumeris SS. Congregationum decretis, ne unicum quidem produci queat, ex quo appareret, quod in obligatione servandi perpetuum lumen coram Sanctissimo Altaris Sacramento aliquando dispensatum fuerit. 2) Patet porro e Synodo Romana sub praesidio Benedicti XIII. a. 1725. celebrata, ubi Tit. XV. haec statuuntur: „Cum invisibilia Dei per visibilia Religionis et pietatis signa, quae caerimoniarum nomine censentur, intellecta conspiciantur, pastoralis nostri muneris curam ad hoc intendimus, et ab omnibus ita fieri volumus et mandamus, ut in Sacramentorum videlicet administratione, in Missis et divinis Officiis celebrandis , aliisque ecclesiasticis functionibus obeundis, non pro lubitu inventi, et irrationabiliter inducti, sed recepti et approbati Ecclesiae Catholicae ritus, qui in minimis etiam sine peccato ne- gligi, omitti, vel mutari haud possunt, peculiari studio ac diligentia serventur. Quamobrem Episcopis districte praecipimus, ut contraria omnia, quae in Ecclesiis seu saecularibus seu regularibus contra praescriptum Pontificalis Romani, et Caeremonialis Episcoporum, vel Rubricas Missalis, Breviarii, et Ritualis irrepsisse compererint, detestabiles tamquam abusus, et corruptelas prohibeant, et omnino studeant removere ; quavis non obstante interposita appellatione, vel immemorabili allegata consuetudine; cum non quid sit, sed quod fieri debet, sit attendendum. Causam vero, ob quam Augustissimum Sacramentum perpetuo etiam lumine colendum sit, bene expressit Synodus Tusculana 1763. celebrata: 3) „Cum“ inquit, „Unigenitus Dei Filius Jesus Christus sit candor lucis aeternae, et lucem in coelis inhabitet inacessibilem, recta ratio postulat, ut illi, dum deposita majestate factus est inter nos vere Deus absconditus, et Eucharistica obvolutus caligine nobiscum in terris habitat, nostra haecce terrena lumina famulentur. Quamobrem parochorum cura sit, ut die noctuque ante Tabernaculam una saltem lampas colluceat, quae nunquam exstinguatur, in perenne videlicet amoris signum, quo Reparatorem nostrum, infinito nos amore. prosequentem redamamus.“ De obligatione itaque perpetuum lumen coram Sanctissimo Eucharistiae Sacramento alendi dubitari nequit, quam sub gravi urgere, testis est S. Alphonsus de Ligourio cum aliis doctissimis, praestantissimisque viris, et cui proinde a nulla Synodo particulari, eominus Dioecesana derogari potest, in qua quippe Summi Pontifices, vel SS. Romanae Congregationes nullo unquam pacto dispensaverunt. Statutum itaque Synodi Dioecesanae Stri- goniensis nonum, in quantum illud hoc objectum respicit, exhinc corrigatur, est necesse. Ubi Ecclesiae peculium ad perstringendas erogationes non sufficit, ibi S. Congregationes erectionem Confraternitatis disponunt, cujus sit Ecclesiae de oleo providere; ubi vero nec hac via scopus obtineri potest, ibi urgendi provocandique sunt parochiani, ut his indigentiis ultro subveniant, a Deo larga praemia eapropter relaturi. Quod fidelis populus per Curatum suum rite de hoc disciplinae capite instructus, suas in praestan- tissimum hunc scopum symbolas libenter ac larga manu conferat, quotidiana docet experientia. Mihi certe notae sunt parochiae, ubi oleum omne, quod pro perpetuo lumine requiritur, ab ipsis fidelibus cum sancta quadam aemulatione suppeditatur, qui 28. April. 1599. — Cf. annal. Juris Pontif. Ser. 1. — 3) Cap. XI. de Sacr. Euch. art. II. §. 13.