Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIII.
77 atque ex more in medio papyrum posuit, quas allato igne succendit, sicque aqua arsit in lampadibus, ac si oleum fuisset.“ Similem historiam de S. Narcisso refert Eusebius. *) Fundationes pro perpetuo lumine antiquissimis temporibus factas commemorat et recenset Martene. 2) Festis diebus balsamo, aliisque fragrantibus oleis lampades replebantur quae iccirco a S. Hieronymo 3) lucernaria suave olentia appellantur, qui usum luminum in cultu divino contra haereticum^Vigilantium, quem ob perversas assertiones Dormitantium vocat, egregie vindicat. S. Gregorius Turonensis aeque meminit lampadum et luminis in sacrario, 4) et Martene refert 5) visa, lectaque a se fuisse antiquissima manuscripta, in quibus sacrarii ministrorum, eorumque obligationis iit mentio lampadibus coram altari appensis de oleo ac lumine perpetuo providendi. Sed quis ex ista antiquitate sufficeret omnia recensere monumenta, universalem perpetui luminis usum in Ecclesiis comprobantia, quem ab ipsis plane Nestorianis religiose fuisse observatum, demonstrat Can. 20. Concilii ab iisdem A. 900. habiti, ad cujus calcem haec legitur dispositio: ,,Si autem sanguinem dumtaxat sumat (Sacerdos et populus), corpus autem propter suam quantitatem consumi nequeat, servetur in diem crastinum super altari, curaque eidem adhibeatur, ut lampades coram eo ardeant.“ B) Synodi medii aevi per statuta sua lumen perpetuum coram SSmo Altaris Sacramento urgere minime destiterunt. „Item et continue lumen seu lampas ardeat ante Corpus Christi, qui est candor lucis aeternae,“ praescripsit Synodus Meldensis 1356. Paulus III. Papa a. 1539. confirmavit confraternitatem SS. Corporis Christi erectam Romae, et in plurimis Dioecesibus propagatam, cujus membrorum inter alias obligationes erat „diligenter ac omni cura et studio facere, et procurare, ut Sacramentum hujusmodi tam in Ecclesia de Minerva, quam singulis aliis parochi- alibus Ecclesiis Urbis ea, qua decet, veneratione, in loco honorifico et honesto, lampadibus accensis die noctuque conservaretur et custodiretur. Et si earumdem Ecclesiarum redditus ad id non sufficerent, ipsi confratres illis de necessariis ad hujusmodi opus providerent.“ S. Carolus Mediol. quem ipsius Ecclesiae eloquio pastoralis sollicitudo gloriosum reddidit, de hoc quoque disciplinae objecto plura in iis, quas celebraverat, provincialibus Synodis statuit, ac moxin prima 1565. habita edicit: 7) „Ante ipsam (Sacrosanctam Eucharistiam) semper lampas accensa colluceat,“ et parochum, animarumve curatorem erroris convincit, mulctandumque decernit: „qui lampadem Sanctissimae Eucharistiae praelucentem, perpetuove accensam non adhibuerit.“ 8) S. Sedes Apostolica praescriptioni Ritualis Romani stricte firmiterque semper inhaesit, ac eidem conformiter omni occasione praecepit, ut coram SS. Eucharistia lampas continuo ardeat accensa. Patet hoc e pluribus SS. Congregationum Decretis. Sic S. Rituum Congr. 9) censuit: „Si Ssmo Dno N. placuerit, ex speciali privilegio posse concedi, ut in Ecclesia simplici (non cathedrali vel parochiali) possit asservari SS. Eucharistiae Sacramentum de consensu Ordinarii — dummodo Ecclesia ipsa sit decens, habens beneficiatum perpetuum, qui ejus curam gerat, et Sacramentum possit custodire, et ibi lampas perpetuo accensa habeatur.“ S. Congregatio Episcoporum decrevit: '°) „Sanctissimum Sacramentum conservandum est in qualibet parochiali quantumvis paupere. Quodsi redditus, et societas (Sanctissimi Corporis Christi) non sufficiat ad expensas olei pro lumine perpetuo, instituatur quaestor vel eleemosynarum collector.“ *) L. 6. Hist. Eccl. cap. 9. — a) in Ampliss. Collect. — *) Ep. 20. ad Rip. — i) L. 4. Hist. — a) in op. cit. — 6) V. Tom. I. suppi. Cone. eoi. 1092. — 7) Tit. quae pertinent ad Euchar. Sacram. — 8) Act. par. VI. — 9) 23 Martii, 1593. in una Bavar. — 10) 28. Januar. 1603. et 14. Martii 1614. in una Assis.