Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIII.
76 Nr. 744. Coram SSmo Altaris Sacramento lumen perpetuo arde- re debet. Quamvis Ecclesia Catholica ratione actuum internorum adorationis ac reverentiae, Christo, Dei Filio, in Eucharistia vere, realiter, et substantialiter praesenti debitae nihil constituerit, definieritque, sed cuilibet filiorum suorum liberum reliquerit suum erga Salvatorem amorem ac obsequium omni meliori modo contestari, juxta illud: „quantum potes, tantum aude, quia major omni laude, nec laudare sufficis“; tamen externum huic Sacramento tribuendum cultum nec singulorum fidelium, nec singulorum Sacerdotum arbitrio relinquere potuit, sed cultum illum determinare, formam ac modum ejus certis normis ac legibus adstringere debuit, ut omnem a tanto Sacramento profanationem arceret, sed simul etiam viam praecluderet abusibus, quos invehere facile quirent „qui aemulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam.“ ') Dubitari nequit leges de perpetuo lumine coram Eucharistiae Sacramento accendendo et urendo perlatas, inter illas referendas esse, quibus Ecclesia externum cultum sanctissimo huic Sacramento debitum, circumscribere voluit. De lumine hoc Rituale Romanum, cujus universalis est in Ecclesia Catholica acutoritas, sic praecipit: „Lampades coram eo plures, vel saltem una, die noctuque colluceat.“ 2) Hoc idem his ipsis verbis praecipit Rituale Dioecesanum. Caeremoniale vero Episcoporum de Ecclesiis utique Cathedralibus et Collegiatis disponit: „Lampades ardentes numero impari in Ecclesiis adsint tum ad cultum, tum ad mysticum scopum. Hae vero imprimis adhibendae sunt ante altare vel locum, ubi asservatur SS. Sacramentum.“ 3) Nihil dispositionibus his statuitur, nisi quod in Ecclesia ab antiquissimo tempore obtinuit; esse enim veterrimam consuetudinem, ut lampas accensa ad Eucharistiae tabernaculum adstet, docent et comprobant, qui de Ecclesiae ritibus scripsere. Jam e Canone 3. Apostolorum discimus, a fidelibus occasione SS. Sacrificii oblatum fuisse incensum et oleum ad templi illuminationem, et verae Luci et Deo gratiarum exhibendam actionem; e S. Paulino autem novimus, quod suo tempore in Ecclesia S. Felicis Nolae in Campania perpetuo lumen arserit coram Eucharistia, ita enim canit: „Aurea nunc niveis ornantur limina velis. Clara coronantur densis altaria lychnis. Lumina ceratis adolentur odora papyris, nocte dieque micant: sic nox splendore diei fulget, et ipsa dies coelesti illustris honore, plus micat, innumeris lucem geminata lucernis.“ Quod nocte etiam arserit in Ecclesia lampas, patet praeterea e facto furis cujusdam, quod idem S. Paulinus sic enarrat: „Continuum scyphus est argenteus ad usum, hunc importuno sibi lumine praedo micantem — protinus exstinguit, namque id quoque noverat idem, saepe solere mori cum stuppa perarida longam conderet in noctem continuo lumen olivo. Ille locum sumens sceleri, qua noverat usu, expositam lychnis per noctem ex more parandis machinulas gradibus scalae praebere paratis.“ *) S. Epiphanius narrat: 5) quod dum in peregrinatione sua pagum, Arablatha dictum, ingrederetur, observaverit in quadam domo lumen, ac ad quaestionem, quis ille locus esset, responsum acceperit, esse Ecclesiam, quodve illam intraverit, ibique ad Deum preces fuderit. S. Gregorius M. pro perpetuo lumine in Ecclesia S. Pauli Romae perpetuam fecit fundationem. „Utile judicavimus,“ inquit 6) „massam, quae ad aquas salvias nuncupatur, cum omnibus fundis luminaribus deputare.“ Idem S. Gregorius narrat: 7) quadam die, dum in Ecclesia S. Stephani oleum deesset, Dei famulus, Constantius Manfronarius, lampades Ecclesiae implevit aqua, *) Rom. 10. 2. — 2) Tit. de Ssmo Euch. Sacram. — 3) L. 1. c. VI. n. 2. — 4) Nat. Alex. XI. — 5) Epist. ad Joan. Jerosolym. 6) L. 2. Regist. Epist. 9. — *) L. 1. Dial.