Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIII.
73 Nr. XIII. Ad saluberrimos fines promovendos coadunata Societas S. Ladislai Regis generalem hujus anni conventum Strigonium indixit, isthic diebus 24. et 25. Septembris agendum. E re ipsius piae Consociationis est, ut in conventu generali quo plures socii praesentia sua partem capiant. Velint proinde DD. VADiaconi et Curati terminum conventus generalis ad sociorum notitiam perferre, illosque ad partem in eodem capiendam provocare. In iis VADiaconalibus Districtibus vel populosioribus parochiis, in quibus Commissio Societatis rite coordinata jam viget, repraesentantes ad generalem conventum deputandi ad exigentiam praeexistentium normarum eligantur. Eo vero con- nitendum est, ut socii cumprimis e statu ad generalem conventum compareant, et deputentur. Optandum porro, ut in praelibato generali conventu aliae etiam in ADioe- cesi florentes piae sodalitates sive uniones indirecte saltem repraesententur. Quod facillime sic obtineri poterit, si e sociis S. Ladislai illi generali conventui sua sponte seu missi interfuerint, qui aliarum etiam piarum unionum commembra sunt. Quicunque autem Strigonii praedicto scopo adesse voluerint, intentionem suam usque diem 7. Septembris Cancellariae Societatis S. Ladislai notam reddant, est necesse. Quia vero in generali conventu numerus omnium Societatis commembrorum publicandus est, quia porro etiam symbolae a sociis inde a 15-a Aprilis 1866. usque 15-am Augusti h. a. oblatae ac depensae ibidem specificari debeant, DD. VADiaconis et Curatis praesentibus committitur, ut numerum sociorum S. Ladislai sui Districtus, vel suae parochiae abs mora horsum perferant, et collectas symbolas ad Cancellariam Dioecesanam promoveant; pro futuro autem dioecesanos eatenus ddo 20. Augusti 1861. Nr. 2996. editos ordines majori usque alacritate observare pergant. Strigonii, die 23-a Augusti, 1867. Nr. 715. Generalis Conventus sociorum S. Ladislai Stri- gonii agendi terminus publicatur. Gravissimos, simul tamen etiam suavissimos tenores Brevis apostoliéi, vigore cujus facultas mihi conceditur binis per annum vicibus apostolicam Benedictionem cum plenaria Indulgentia impertiendi, non possum non cum V. Clero Archi-Dioecesis meae communicare, quem super gratiis et induitis S. Sedis cupio esse apprime instructum. Strigonii, die 23-a Augusti, 1867. Pius PP. IX. Nr. 716. Facultas Ar- chi-Episcopo concessa binis per annum vicibus Aplicam benedictionem cum plenaria Indulgentia impertiendi. Venerabilis Frater, salutem et aplicam Benedictionem. Salvator Noster Jesus Christus post accerbissimam suam passionem et gloriosam resurrectionem Discipulis suis, quos cum dilexisset in finem dilexit eos, elevatis manibus benedixit, exemploque suo edocuit, quid eos, quos in gubernanda Catholica Ecclesia Vicarios suos in terris relinquebat, in Domino facere oporteret. Quare ex veteri more, et venerando aplicae Sedis instituto Romani Pontifices Praedecessores Nostri sacratissimis quibusdam diebus adstanti Christiano populo, post sacra Missarum solemnia Benedictionem impertiri, et coelestes Ecclesiae thesauros, plenaria omnium peccatorum Indulgentia concessa, super eos aperire consueverunt. Sed quoniam fieri non potest, ut omnes, qui ubique terrarum sunt Fideles, statis illis diebus Romae se praesentes sistant; plurimi