Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

65 Nr. XII. „Super messem nostram vox calcantium pluviarum irruit *), luget humus, quoniam devastatur triticum, confusi sunt agricolae, ululant super frumento, ne pereat messis agri.,, 2) Haec per Prophetas jam denuntiata, aliaque divinae justitiae flagella urgent nos, ut ad Eum confugiamus, „qui ponit pluviis legem.‘‘3) Eumque in spiritu humilitatis et et animo contrito deprecemur, quatenus „nubibus mandet, ne pluant“ 4) talemque aeris serenitatem donet, „quae messis plenitudinem custodiat nobis, ut eam colligamus.“ 5) Quapropter dispono, ut omnes et singuli presbyteri saeculares et regulares in missa, nisi obstiterint rubricae, addant collectam pro aeris serenitate, usque dum Deo vota nostra exaudire placuerit, in quem finem praesens mandatum in sacristia cu- juslibet Ecclesiae pateat. Cum fideli populo autem, eatenus praevie praemonito, post missam parochialem et Litanias ad eandem intentionem oretur ter Oratio Dominica et Salutatio Angelica. Strigonii die 3. Augusti 1867. Pius PP. IX. Venerabilis Frater, Salutem et Aplicam Benedictionem. Quae ad Religionem, sa­lutem procurandam facere possunt, ea libenti animo concedere solemus. Jam vero cum nuper Nobis exponendum curaveris te ad Passionis et Agoniae Redemptoris et D. N. J. C. unde nobis vita, salus et resurrectio manavit, memoriam in omninm Christifide- lium animis excitandam, nec non cultum et venerationem B. M. V. I. ab ipso Catholi­cae Ecclesiae exordio ubique gentium semper exhibitam promovendam et adjuvandam Cruces, sacra Numismata et Coronas precatorias benedicere et consuetis Indulgentiis ditare vehementer cupere, atque adeo a Nobis petieris, ut hanc Tibi facultatem de Aplica Benignitate concedere dignaremur; Nos piis hujusmodi votis annuendum censuimus. Igitur de Omnipotentis Dei misericordia, ac B. B. Petri Pauli et ap. ejus auctoritate confisi Tibi Veuerabilis Frater ut deinceps ad Decennium proximum tantum extra Urbem Cruces et sacra Numismata cum applicatione Plenariae Indulgentiae in mortis articulo conse­quendae nec non Coronas precatorias cum applicatione Indulgentiarum S. Birgithae nun­cupat. in forma Ecclesiae consueta, tempore sacrae Visitationis et concionum per Te peragen. publice, aliis vero temporibus privatim benedicere possis et valeas — au­ctoritate Apostolica tenore praesentium concedimus et indulgemus. In contrarium facienti­bus non obstantibus quibuscunque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Pisca­toris die 7. Aprilis MDCCCLXVII. Pontificatus Nostri anno vigesimo primo. Strigonii die 3-ia Augusti 1867. Nr. 594. Collecta pro aeris serenita- te in missa sumenda. Nr. 597. Breve Aposto- licum, super facultate cru­ces, sacra nu­mismata et coronas sive rosaria bene­dicendi, AEp- po collate. Pius PP. IX. Venerabilis Frater, Salutem et Aplicam Benedictionem. Salvatoris et D. N. Je su Christi vices, licet immeriti gerentes in terris, ejusque exempla sectantes anima- bus Christifidelium in Purgatorio existentibus, quae Deo in charitate conjunctae ab hac «) Is. 16. 9. — ä) Joel. 10. 11. — 3) Job 28. 26. — «) Is. 5. 6. — Jerem. 5 24. Nr. 598. Breve Aposto- licum super facultate, AEppo collata altaria privile giata declaran di. ») Is. 3) Job 28. 26. — «) Is. 5. 6. — 5) Jerem. 5 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom