Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XI.
63 In hac late patente Archi Dioecesi vix existit VADiaconalis Districtus, a cujus DD. Curatis, in vernali corona coadunatis, novo Antistiti pia vota tenerrimis plane verbis nuncupata non fuissent. Si mihi tempus suppeteret, singulae coronae fratrum singulum depromerem responsum eo libentius, quo gratiosa mihi fuere eorumdem vota. Nec enim illa nudis absolvuntur bonorum apprecationibus, quas titulus consuetudinis imperabat, sed exprimunt simul fiduciam V. Cleri Curati in me, suntque totidem sponsiones fidelis cooperationis cum Praesule, ad procurandam Archi-Dioecesis reih alacriter incubituro, et obedientiae illius ordinationibus exhibendae. Quum ob agendorum molem tempore arctatus singulo VADiaconali Districtui rescribere non possim, hisce rescribo omnibus. Pro piis votis — haec nuncupantibus — gratias ago, et DD. Curatos, meos in Vinea Domini Cooperatores, impensius rogo, ut ipsi quoque, quod possunt, conferant ad effectum votorum obtinendum, assidue nempe deprecentur divitem in misericordia Deum, ut mihi lumen et robur ab alto tribuatur: quatenus ea, quae mihi agenda sunt, semper videam, et ad ea, quae videro, exequenda convalescam. Conjunctio dein illa arctissima, quae Episcopum inter et inferiores animarum Curatores intercedit, necessario requirit mutuum illum amoris et fiduciae affectum. Parochos ego brachia Episcopi dixerim, qui per illa in tota Dioecesi operatur et agit, ipse, qui primus est in sua Dioecesi animarum Curator, custos et speculator, qui non tantum supra populum sibi commissum vigilat, sed etiam supra Rectores animarum, tamquam etiam pro ipsis redditurus rationem. Profecto non rectus aestimator vestrae pietatis ac obedientiae forem, si hanc a Vobis aliis stimulis extroquere aut obtinere vellem, quam stimulis fiduciae ac amoris. Solus igitur amor, qui difficultates omnes non erubescit, suasorem apud Vos agat et impulsorem; loquatur ipse ad aures cordis, Vobisque persuadeat, quam dignitati muneris vestri, cui pascendum gregem suum Pastor aeternus commisit, eas leges custodire conveniat, quae ad ipsius gregis diriguntur salutem. Amor Vobis commemoret insigne hujus Metropolitanae ac Primatialis Ecclesiae Vestrae, toti que orbi celebre decus, simulque ostendat, quam decet in ea, tot meritis, tot titulis ac honoribus cumulata ecclesiasticam eminere disciplinam, eaque servare, quae servandae illius gratia statuuntur. Vultis amplam hanc Dioecesim christianis florere virtutibus ? Leges ad hoc editas implete, et facile Vobis erit implementum etiam ab aliis obtinere. Tandem tales Vos ipsos exhibete, qualem fidelem populum desideratis. Haec agite, et Dominus pacis ac dilectionis erit Vobiscum. Strigonii, die 30-a Julii, 1867. Observato eo, quod propositiones, quae in ordine ad complendas stationes lu- directoralesOfficio ADioecesano exhibentur, a norma altiori Loco praescripta discrepent, praesentibus ordino, ut idmodi propositionibus non modo testimonia de aetate, moribus et idoneitate concurrentium, de tempore, quod in munere docendi exegerint, de ratione deni-' que, qua munus isthoc adusque obierint, sed ipsi etiam singulorum competentium supplices libelli adcludantur, praeterea vero Tabella qualificationis de cunctis simul concurrentibus adjungatur, cujus paradigma pro districtualium scholarum Inspectorum directione in subnexo exhibetur. Tabella haec lingua vernacula exaranda, et per omnes, quibus circa proponendum ludimagistrum jus quodpiam competit, uti per scholarum districtualium Inspectorem, parochum loci, repraesentantem patroni scholae, ubi talis adest, aut magistratum Communitatis subscribenda est. Strigonii, die 29-a Julii, 1867. Joannes m. p. Archi-Episcopus. Nr. 552. Kesponsum Archi Episcopi ad pia Cleri Curati vota. Nr. 444. Pro ludire- ctoralibus stationibus concurrentium tabella qualificationis exhibenda.