Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IX.

53 rena >). Hi sunt coniuncti Viri habentes splendidas vestres, Viri misericordiae, ac nostri veri patres, verique pastores, qui nos per Evangelium genuerunt. Quis autem Petro glorio­sior? qui divino illustratus lumine primus omnium agnovit, omnibusque patefecit altissimum Maiestatis aeternae arcanum, et confitendo Christum Dominum vivi Dei esse Filium, vali­dissima invictaque nobis credendi fundamenta constituit "). Ipse firmissima est petra, supra quam aeterni Patris Filius Ecclesiam suam tanta soliditate fundavit, ut adversus eam portae inferi praevelere nunquam possint. Ipsi a Christo Domini traditiae sunt claves regni caelo­rum, et suprema commissa potestas, et cura pascendi agnos et oves, confirmandi Fratres, ac universam regendi Ecclesiam, et cuius fides nunquam defectura, neque in suis sucessoribusi qui in hac Romana Cathedra sunt collocati. Quis beatior Paulo ? qui a Domino electus, ut portaret nomen suum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel 3), pro suarum remunerati- one virtutum tertium raptus ad caelum caelestia secreta cognovit, ut Ecclesiarum futurus Doctor inter Angelos disceret, quod inter homines praedicaret 4). Hi beatissimi Petrus et Paulus sacramentum novae legis uno spiritu praedicantes omnia pericula, difficultates, labo­res, poenas, cruciatusque constanter pro Domino perpessi, Christi nomen et religionem in Gentes invexerunt, et paganam philosophiam vicerunt, idololatriam e solio deturbarunt, ac sanctissimis suis gestis, scriptisque evangelicae veritatis lucem longe lateque diffuderunt, cum in omnem terram exiverit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, ac sub unius passione diei doctrinam suam pio sanguine et morte fortissima consecrarint. Itaque, Vene­rabiles Fratres, ac Dilecti filii, eorumdem Apostolorum gloriam solemni ritu, et maxima laetitia concelebrantes, et sacros eorum cineres, ad quos feliciter stamus, omni veneratione prosequentes, clarissima illorum gesta sermonibus praedicemus, atque in primis eorum virtutes omni studio imitemur. Jam vero summo quoque gaudio perfundimur, quandoquidem Deus Nobis tribuit hoc felicissimo die Sanctorum cultum, et honores decernere invictis Christi Martyribus Io- saphat Kuncevicio Polocensi Ruthenorum Antistiti, Petro Arbuesio, Nicolao Pichio, eiusque duodeviginti sociis, et binis gloriossimis Confessoribus Paulo a Cruce, Leonardo a Porto Mauritio, ac duabus clarissimis Virginibus Mariae Franciscae a Vulneribus Domini Nostri lesu Christi, et Germanae Cousin. Qui omnes etiamsi eadem nostra circumdati infirmitate, et peregrini hic in terris, multisque tribulationibus, ac periculis subiecti, tamen inconcussa in Deum fide ac firmissima spe, et summa caritate incensi, ac pari in proximum dilectione insignes, mortificationem Christi in corpore circumferentes, et conformes facti imaginis Filii Dei, asperrima quaequae pro Christi amore perpessi de carne, mundo , ac saevissimo dae­mone splendide triumpharunt, ac sanctitatis splendore, mirisque prodigiis catholicam illu­strarunt Ecclesiam, et clarissima nobis imitanda virtutum omnium reliquerunt exempla. Nunc vero facti amici Dei in caelesti Ierusalem induti stolis albis exultant in gloria, et in­ebriantur ab ubertate domus Dei, proptereaquod Dominus laetificat eos in gaudio cum vul­tu suo, et torrente voluptatis potat eos, ac fulgentes sicut sol coronati possident palmam, et regnant cum Christo in aeternum, Eumque pro nobis exorant, cum de propria immortalitate securi, sint adhuc de nostra salute solliciti. Humiles igitur, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, Deo totius consolationis aga­mus gratias, quod inter tantas, quibus affligimur, Ecclesiae, civilisque societatis calamitates, i) S. Leo Serm. 82 al. 80. in Natali Apostolorum Petri et Pauli. 2) S. Maximus Homil. 68. in Natali Apostolorum Petri et Pauli. 3) Act. Apóst. c. 9. v. 15. 4) S. Maximus ibidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom