Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IX.

43 votaque pro Te, pro civili Tuo principatu, pro iustitiae ac religionis causa palam nun­cupavimus. Hac fide ducti verbis scriptoque eo tempore professi sumus, nihil nobis po­tius et antiquius esse, quam ut quae Tu Ipse credis ac doces, nos quoque credamus et doceamus, quos rejicis errores, nos item rejiciamus, Te duce unanimes incedamus in viis Domini, Te sequamur, Tibi adlaboremus, ac Tecum pro Domini in omne discrimen for­tunamque parati decertemus. Cuncta haec, quae tunc declaravimus, nunc denuo piissimo cordis sensu confirmamus, idque universo orbi testatum esse volumus; grato simul reco­lentes animo, plenoque laudantes assensu, quae a Te in salutem fidelium et Ecclesiae gloriam ab eo quoque tempore gesta fuerunt. Quod enim Petrus olim dixerat (non possumus, quae vidimus et audivimus non loqui), Tu pariter sanctum et solemne habuisti, ac nunquam non habere luculenter demon­stras. Non enim unquam obticuit os Tuum. Tu aeternas veritates annunciare, Tu saeculi er­rores, naturalem supernaturalemque rerum ordinem, atque ipsa ecclesiasticae civilisque po­testatis fundamenta subvertere minitantes, apostoliéi eloquii gladio configere, Tu caliginem novarum doctrinarum pravitate mentibus offusam dispellere, Tu quae necessaria ac salutaria sunt tum singulis hominibus, tum christianae familiae, tum civili societati intrepide efifari, suadere, commendare supremi Tui ministerii es arbitratus; ut tandem cuncti assequantur, quid hominem catholicum tenere, servare ac profiteri oporteat. Pro qua eximia cura maxi­mas Sanctitati Tuae gratias agimus, habituri sumus sempiternas; Petrumque per os Pii lo­cutum fuisse credentes, quae ad custodiendum depositum a Te dicta, confirmata, prolata sunt, nos quoque dicimus, confirmamus, annuntiamus, unoque ore atque animo reji­cimus omnia, quae divinae fidei, saluti animarum, ipsi societatis humanae bono adversa, Tu ipse reprobanda ac rejicienda iudicasti. Firmum enim menti nostrae est, alteque defixum, quod Patres Florentini in decreto Unionis unanimes definiverunt: Romanum pontificem (Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum Patrem et Doctorem exist er e, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi Universalem Ecclesiam a Domino Nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse.) Sed alia praeterea sunt, quae nostram in Te caritatem, gratosque animi sensus provocant. Magna enim cum jucunditate admiramur heroicam illam virtutem, qua pernicio­sis saeculi machinationibus obsistendo, dominicum gregem in via salutis servare, contra seductiones erroris munire, contra vim potentium et falsorum sapientum astutiam tueri ad- nisus es. Admiramur studium illud fatigari nescium, quo emolumenta universae Ecclesiae, apostolica providentia Orientis et Occidentis populos complexus, promovere nunquam de­stitisti. Admiramur magnificum illud, quod generi hominum in peius quotidie ruenti Pasto­ris boni spectaculum exhibes, ipsorum etiam veritatis inimicorum animos percellens, ocu­losque ad se vel invitos ipsa rerum praestantia et dignitate convertens. Perge igitur Pastorum Pastoris vicaria potestate fungens, divini Tui muneris partes Deo confisus tueri; perge vitae aeternae subsidiis pascere Tibi creditas oves; perge sanare contritiones Israel, et agnos Christi quaerere, qui perierant. Faxit Deus Omnipotens, ut, qui amoris Tui et officii sui immemores voci Tuae adhuc resistunt, meliora secuti consilia ad Te tandem redeuntes, luctum Tuum in gaudium convertant. Tuarum pasto­ralium curarum fructus, divina benignitate adspirante, incrementum capiant in dies; fe­lix animarum conversio, quam Deus Te administro quotidie operatur, magis magisque amplificetur; Tuque virtutum Tuarum vi et glorioso laborum successu animabus Christo

Next

/
Oldalképek
Tartalom