Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. VIII.
34 te christianam plebem Vobis concreditam, et maxime aegrotos, ne quid eis auxilii unquam desit, quo facilius ipsi cum morte iam colluctantes, daemonis insidias retegant, eiusque tela devitent. Dum haec agitis, nolite committere, ut non detis lac parvulis potum, quin imtno nihil magis Vobis cordi sit, quam omni cura rudimenta fidei, morumque disciplinam patienter admodum puerulos docere, eosque ad pietatem, omnemque virtutem formare. Summo autem studio auxiliariam vestram operam vestris Antistitibus navantes, eisque illa, qua par est, reverentia obsequentes, omnia peragenda curate, ut quod in propria cuiusque vestrum Dioecesi infirmum sit, sanetur, quod confractum alligetur, quod abiectum reducatur, quod perierit quaeratur ')> ut Deus in omnibns honorificetur per Iesum Christum Dominum nostrum 2)- Intentis vero animis cogitate immarcescibilem illam gloriam quam dabit vobis Dominus iuxtus iudex, si inconfusibiles vos operarios invenerit in magna illa die iniquis amara valde, sed iustis laeta, immo iucundissima. Haec cogitatio in proprii vestri ministerii partibus recte implendis vos foveat, in perferendis laboribus vos sublevet, in exequendis Dei, eiusque sanctae Ecclesiae mandatis vos confirmet. Ne desinatis ferventissimas Deo offerre preces pro Ecclesiae suae triumpho, ac pace, et omnium hominum salute, Eumque semper exorate, ut divina sua gratia vestros secundet labores ad maiorem sancti sui nominis gloriam ubique procurandam. Et quo facilius Deus vestris annuat votis, deprecatores apud Ipsum adhibete primum quidem Immaculatam Deiparam Virginem Mariam, cuius et tutela tam potens, et materna in nos voluntas, ac deinde Beatissimos praesertim Apostolos Petrum et Paulum, et Coelites omnes, qui Christi vestigia sequuti triumphales iam meruerunt coronas, ac vota, precesque nostras pronis semper auribus excipiunt, nobisque ultro etiam suffragantur, ut eiusdem gloriae consortes aliquando reperiamur. Denique, Dilecti Filii, coelestium omnium munerum auspicem, et praecipuae Nostrae caritatis pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis, et fidelibus vestrae vigilantiae commissis peramanter impertimur. Insuper veniam perlibenter tribuimus, ut die a proprio cuiusque vestrum Episcopo designanda, quicumque ex vestris regionibus profecti hic adestis, Apostolicam Benedictionem cum applicatione Plenariae Indulgentiae fidelibus spirituali vestrae curae concreditis semel impertire possitis, dummodo fideles ipsi Sacramentali Confessione expiati, et Sacra Synaxi refecti pro Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione, ac triumpho ferventes ad Deum preces effuderint. MONITUM Apostolica Benedictio, de qua supra mentio est, danda erit in forma Ecclesiae consueta, et ab iis tantummodo dari poterit, qui aut Parochi sunt, aut Parochorum auxiliares, aut Religiosarum Domuum, aliorumve piorum Locorum, aut Institutorum Christianae juventuti educandae, aut hospitalium, aut carcerum poenalium moderatores. Ezechiel c. 54. v. 5. — Epist. 1. Petri, c. 4. v. 2.