Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VI.

23 Nr. VI. Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Apostolorum sacra limina jam tertium visitattirus fidenter utique alias etiam ad Vos, vestrasque preces confugerem, ut Deus prosperum mihi tribuat iter „ad Petri Cathedram atque Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est,“ *) ad Romanam inquam Ecclesiam ,,ad quam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Eccle­siam, hoc est eos, qui sunt undique fideles“ 2). Hac tamen vice majorem in modum vestram pietatem interpellare debeo, non tantum mea, sed etiam vestra, et omnium totius orbis Ca­tholicorum causa: cum festum in Alma Urbe agatur cunctis memorabile, cunctis rarissimi spectaculi, splendore simul et sanctitate illustre. Decem et octo secula praeterlabentur a die, quam „Deus Apostolorum Petri et Pauli martyrio consecravit“3) id est, a die, qua praelaudati Apostolorum Principes verita­tem doctrinae, per Dei Filium e coelis adlatae, sanguinis sui effusione firmaverunt; quave testes ac praecones simul resurrectionis Jesu Christi, intrepidi mortem pro Christo subive­runt: scientes, mortis imperium in Religionem et Ecclesiam Christi nullum omnino amplius esse, neque lumen divinae veritatis, cruciatibus, et morte fidelium hanc profitentium, atque docentium, extingui. Octodecim seculis stat in continuis fere persecutionibus, quas abinde sustinuit, imo suffert Ecclesia, — idem testimonium, eadem persequentium intentio, idem furor; sed eadem triumphantis Ecclesiae gloria quoque! Et certamen isthoc superatae per Christum mortis et inferni, nec non reviviscentis semper in Ecclesia, qua suo corpore, vitae, nullibi potentius conspici potest, neque ingentibus sortis prosperae et adversae casibus magnificen­tius adumbratur, quam fatis, cum quibus Sedes et Ecclesia Petri Romana, veluti petra con­tinuis aestuantis maris fluctibus obiecta, colluctari debuit, et adusque debet. Quot et quantae nobis Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! causae, ut communi totius Ecclesiae, omnis- que religionis periculo, cuncti etiam ad eandem pugnam spiritualem excitentur, et ad arma sumenda, quibus nequissimi inimici tela retundantur, nempe communes preces, provocemur, „per omnem orationem, et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis“,4) cumprimis autem Nostro Sanctissimo Patre ac „omnibus, qui sunt“ eruntque Romae“ dilectis Dei, vocatis san­ctis“ 5) obsecrans et ego „si quomodo prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi“ 6) ad illos. Orantes inquam pro Beatissimo Patre Nostro Pio Papa IX, ut sit ei Deus posthac quoque turris fortitudinis a facie inimicorum, concedatque ei videre felicem de Cruce Crucis victoriam. Orantes porro pro exaltatione S. Matris Ecclesiae, quae tantis in suo imprimis Capite jactatur procellis, tantas perferre cogitur anxietates, ac sollicitudines, sicque parti­Nr. 356. *) S. Cypr. Ep. 55. — 2) s. Irenaeus adv. haer. lib. III. cap. 3. — 3) Orat. Eccl. in festo App. horum. — *) Ephes 6. 13. — 5) Rom. 1. 7. — 6) ibid. v. 10. \ *

Next

/
Oldalképek
Tartalom