Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Sermo quo celsissimum ac reverendissimum dominum, Joannem Simor

\ nominis immortalitatem consecutus es. Quem enim immortalitate digniorem reputabimus, quam qui hominibus vitam et salutem impertitus est? Quibus incomparabilibus beneficiis, adeo in Tui desiderium et amorem rapuisti corda Jaurinensium , ut ignorem acerbior ne, Tui amissione, fuerit illorum dolor, an nostra jucundior laetitia, dum Te, hac animi et consilii magnitudine, hac sapientia et virtute praeditum sinu nostro excipimus, divi­nitus datum nobis summum Pastorem. Talis enim Jaurini cum esses, qualem Te auctoritate, opibus, potentia et honoribus auctum ominabimur futurum? Maximam sane Tui expectationem, et propter animi indolisque praecellen­tiam, et propter doctrinae amplitudinem, et propter vitae integritatem, et propter rerum gestarum gloriam apud omnes concitasti. Sed jam orationis vela contrahenda sunt. Et fatiscunt vires , tot virtutum magnitudini pro dignitate celebrandae impares; et dicendi copiae angustia obstat temporis; et tantarum rerum magnitudinem, modicis ad dicendum concessis finibus coarctare, ipsa oratio reformidat. Igitur, pro tanto munere nobis in Te concesso, laudes dicamus rerum humanarum Arbitro et Hectori Deo; cujus vi et numine omnia gubernantur, qui Te in magnum vocavit sacerdotem; dein grates promamus Beatissimo Patri, Christi in terris vicario, Pio Papae IX, et Augustissimo Regi, ac Domino nostro Clementissimo, qui eodem tempore, et quasi eadem benigna manu, qua genti hungarae avitae suae Constitutionis thesaurum restituit, Te Ecclesiae Hungarae donavit summum Antistitem, probe sciens, per Te, qui summam Religionis curam, cum tenera in patriam pietate, pulcherrimo et arctissimo foedere conjunxisses, per Te inquam, et Ecclesiae et Patriae Numen Tutelare se dedisse. Nunc jam Celsissime Princeps! divinitus credita Tibi, amplissimae hujus Dioecesis gubernacula, praecelsamque Primatis dignitatem forti ut omnia soles, et alacri animo capesse. Tribuat Tibi Deus auxilium de Alto, ut quod animo firmiter vovisti, et fecisti semper, possis dehinc etiam stare pro muro Israel, contra omnem Altitudinem extollentem se adversus scien­tiam Dei; Ecclesiam Coelesti sponso dignam et immaculatam exhibere; jura ejusdem, sublimisque cui praefulges, dignitatis, pro virili defendere; susten­tare, auctoritatis et integerrimae fidei Tuae robore thronum Regium, ceu fontem et caput, ex quo in totum Reipublicae corpus vita et vigor diffun­ditur ; carae demum patriae , hujus omnium nostrum parentis, et altricis fulcrum esse firmissimum. In sanctiore hoc, summae Tuae amplitudinis splendore decoro senatu Tuo, qui avitam, novem ferme saeculorum diutur­nitate probatam antecessorum fidem , ac pietatem in sublime corporis sui — 9 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom