Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Sermo quo celsissimum ac reverendissimum dominum, Joannem Simor

7 in quotidianis occupationibus tara multis, tamque variis, ita semper versatus es, ut jam perspicue constaret, verum id esse, quod olim summis sapientiae Magistris incredibile videbatur: eum, qui omnes omnino virtutes comprehen­disset, omnia vel facillime tractare. Missis innumeris, quae illic pro communi Ecclesiae hungarae utilitate spatio quadriennii praestitisti, id tamen tacitus praeterire non possum, quod aeternam Cleri Hungáriáé non minus , ac concivium Tuorum grati animi memoriam et significationem deposcit; illam animi fortitudinem intelligo, qua rei hungarae adversorum hominum, qui jurium Primatis Regni attenua­tionem, aliaque Ecclesiae Hungarae injuriosa, quae hic singillatim percen­sere nec locus nec animus est, moliebantur, conatibus restitisti; singulare porro illud, et efficax studium, quo Cleri Hungáriáé commodis temporalibus, spiritualium vehiculis, pro justo et aequo asserendis impendisti in ipsa Augu­stissimi Caesaris prona semper et propitia Hungaris voluntate, firmissimum et certissimum nactus praesidium. Sed nec defuit Tuis promeritis Ejusdem Apostoliéi Regis perspecta Clementia, qua, — pro sua Ecclesiarum sollicitu­dine, — Te unum reputavit dignissimum, quem Jaurinensi Regioni pro Antistite daret. Nec ea in me est sermonis potestas, nec sinit brevitas temporis vel cursim percensere ea, quae illic decennii spatio magno Praesule digna prae­stitisti : melius loquentur et uberius singula annales Jaurinensium, et litte­rarum perpetuis documentis celebrabunt, ad memoriam hominum, tempo­rumque sempiternam. Dicent posteris, eum Te vitae cursum constanter tenuisse, ut lucu­lente constaret, animo Tuo infixum, et toto corde receptum illud Tibi fuisse, quod Apostolus Timotheo suo et Tito praecipit: Episcopum sobrietate, pudi­citia , modestia , mansvetudine, liberalitate et continentia conspicuum esse oportere. Narrabunt assiduos Tuos et improbos labores, productas in multam noctem vigilias et curas, eo consilio susceptas, ne quid Religio ex pravis seu doctrinis seu moribus detrimenti capiat, talisque pectoribus hominum inseratur, qualis coelitus delapsa fuit. Primam Tuarum fuisse curarum, ut, cum probe perspectum teneres, salutem populi, a Cleri institutione et edu­catione plurimum pendere: tenerae hae mentes non modo coelestis sapientiae doctrinis, sed etiam optimis integerrimisque moribus, et priscae disciplinae salutaribus institutis et praeceptis imbuantur. Quod ut eo certius obtineres, exulemque illam vetustam pietatem, et vitae sanctimoniam, indignissime spretam repudiatamque a multis, securius reveheres: eos, qui olim in sortem Domini vocandi essent, mature jam mundanae corruptelae eripi, et in pue-

Next

/
Oldalképek
Tartalom