Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Sermo quo celsissimum ac reverendissimum dominum, Joannem Simor

4 menses, pientissimo Regi, misericors et clemens eam indidit mentem, ut ex tot tantisque, patriae luminibus, Te deligeret imprimis , quem in Primatis, et summi apud nos Antistitis sublimi fastigio collocaret. Merito jam, ex hoc tristitiae non pridem loco, jubilum prophetico­rum verborum concentum personamus: „Consurge, consurge, induere forti­tudine tua Sion, induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem, quia Dominus convertit planctum tuum in gaudium tibi, conscidit saccum tuum, et cir­cumdedit te laetitia.“ Profecto Celsissime Princeps! dum excelsi animi Tui modestia relu­ctante, urgentius expressae Augustissimi Regis voluntati dumtaxat parendo, et Beatissimi Patris Pii Papae IX annutu, principem hanc, Primatis digni­tate, et tot tantorumque Antecessorum gloria corruscam sedem , in pleno ac optimo virilis aetatis robore hodierna faustissima luce auspicaris: gaudio exultat tota, qua late patet Ecclesia et gens hungara, quae praecelso huic subsellio, inde a primis Regni incunabulis , novem ferme saeculorum vetu­state confirmata consecrataque pietate adhaeret. Namque annales Regni, quae puritatem fidei Catholicae, Apostolicae Sedis, Thronique Regii auctori­tatem, ipsamque caram patriam , tot periculis , virtute potissimum Regni Primatum ereptam posteris narrant: una ingentia haec publicae salutis lucra, singulari concivium in Eosdem fidei, fiduciae, et pietati adscribunt. Praeclaram vero hanc gentis hungarae indolem necdum extinctam, sed quasi haereditate acceptam nunc quoque animis insertam vigere, Tu Ipse Celsis­sime Princeps! praeter innumera, hoc saltim aliquot lunarum spatio, reg- notenus edita in Te pietatis documenta, vel ex hac omnium ordinum fre­quentia atque alacritate, omnium oculis et vultu perspicere potes. Sed licet de hoc amplissimo munere Tibi'delato, mirifice laetentur omnes: nos tamen, solio Tuo adstantes, qui nunc Tecum coeleste illud foedus, Patrem inter ac filios, coram Deo immortali pangimus, proinde Tibi arctis­simo necessitudinis vinculo religamur, uberiorem exinde caeteris omnibus et jucundiorem capimus voluptatem. Impleta namque sunt communia vota et desideria nostra , dum Te Celsissime Princeps! Tuis digne et virtutibus et meritis, in hoc Celsitudinis fastigio collocatum, gaudio exultantes, ceu jam nostrum coram tenerrime complecti, et profunde venerari possumus. Illustrium virorum ferax Cathedra Jaurinensis, quinque jam, si recen- tiora saecula consideremus, Hungáriáé praebuit summos Antistites. Magnum hic Thomam Bakács, cujus pietatem et munificentiam viva adusque, utinam victura semper, in Sacro hoc monte Sion, monumenta loquuntur; Joann em K ut assy, qui brevi vivens, explevit tempora multa; illic immortalis memoriae Georg i um Szécsény, hoc sanctimoniae, munifi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom