Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. III.
16 gem pascendum nacti sumus copiosissimum, agrum vero dominicum percolendum accepimus amplissimum. Insuper praeter ecclesiasticas propriae Dioecesis curas, ad alia quoque negotia vi muneris incumbendum Nobis est, quae cum salute Ecclesiae intimo nexu conjunguntur. Quae animo revolventes anxio, diffiteri nolumus, imo ultro confiteri non erubescimus , Nos portandis pastoralis curae ponderibus impares esse; ac iccirco Nobis quoque dicta existimamus illa Dei ad fidelissimum servum suum prolata verba: „Ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere, sed audi verba mea, atque consilia, et erit Deus tecum, provide autem viros potentes ac timentes Deum, in quibus est veritas .... quidquid majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent, leviusque sit tibi, partito in alios onere.“ In conscientia proinde tenuitatis et insufficientiae Nostrae, vestigia item premendo gloriosae memoriae Praedecessorum Nostrorum, qui vastissimam hanc Dioecesim in binos vicariales Districtus partiti sunt non solum, sed totidem etiam Vicarios Generales, parte sollicitudinis pastoralis in eorum humeros devoluta, constituerunt, non profecto propter ea, quod laborem refugerint, — cujus erant patientissimi, veraque prodigia—, consummatissimae inquam sapientiae Praedecessorum Nostrorum vestigiis insistendo, Nos quoque e gremio sacri Nostri Senatus, Venerabilis quippe Capituli Metropolitanae Ecclesiae Nostrae duos in partem laborum, vigiliarum et sollicitudinum pro grege Nostro adsciscere decrevimus Viros, alterum, qui in Districtu Strigoniensi, et alterum, qui in Districtu Tirna- viensi vice Nostra fungerentur. Siquidem autem de pietate, illibata morum probitate, fidelitate, prudentia, scientia et experientia, aliisque dotibus Venerabilis Fraternitatis Vestrae plurimum in Domino confidamus, Eidem munus Vicarii in spiritualibus et Officialis, sive Causarum Auditoris Generalis Nostri per Districtum Strigoniensem conferendum duximus, imo praesentium vigore conferimus, Fraternitatem que Vestram in Vicarium Nostrum in spiritualibus Archi- Episcopalem, Officialem item, sive Causarum Auditorem Generalem nominamus, deputamus et constituimus, ambitum Vicarialis Eidem collatae potestatis definiendo, prout sequitur : 1. Subdelegamus omnes pro foro externo a S. Sede Apostolica ad quinquennium ddo 21-ae Februarii 1867. Nobis collatas facultates, iis exceptis, quae numeris 12, 13, 14, 15, et 18 comprehenduntur. Pariter 2. Subdelegamus omnes sine exceptione facultates, a Sacra Poenitentiaria Romana ad triennium ddto 8-ae Martii 1867. pro foro interno Nobis impertitas ita, ut iis pro foro conscientiae etiam extra actum sacramentalium confessionum pro re nata uti possit ac valeat Fraternitas Vestra. Utriusque speciei facultatum tenores hisce advolvuntur. 3. Tribuimus a) potestatem quibusvis et quomodolibet Nobis reservatis casibus seu peccatis absolvendi, hancque facultatem aliis quoque, semper tamen approbatis tantum Confessariis , nec non iis, qui eminenti pietate et scientia praestant, subdelegandi. b) Item potestatem sive saeculares sive regulares, praemisso semper eorum examine, ad audiendas Christi fidelium confessiones approbandi, et approbatis exercitium jurisdictionis in Sacro Poenitentiae Tribunali impertiendi, et impertitam jurisdictionem e causa sufficienti revocandi. Neo-presbyterorum tamen sicut examen, ita etiam approbationem Nobis reservamus. 4. Impertimur potestatem dispensandi in bannis, matrimonio praemittendis, nec non in impedimentis, sic dictis impedientibus, in quibus Episcopi jure proprio dispensant. 5. Parochos in synodali examine approbatos — Nobis a Sede Nostra absentibus — canonice instituendi. Rectoribus Ecclesiarum parochialium infirmis, vel alia de