Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Joannes Simor
9 adhuc restat operis, multumque restabit, nec ulli nato post mille secula praecluditur occasio aliquid adhuc adjiciendi. „Degener Ecclesiae filius est, qui non obedit Matri.58) „Qui Ecclesiam non audit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.“59) „Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit, ait Christus.“60) Reliquum jam est, Patri misericordiarum et Deo totius consolationis ardentissima vota facere pro Beatissimo Patre Nostro Pio P. IX. „Quamvis absentem corpore, praesentem Te mihi semper intueor; quia vultus tui imaginem, inter cordis viscera impressam porto.“ 61) Recolo Te, Beatissime Pater, ad exemplum Mosis „suplices ad implorandam victoriam manus attollentem.“ °2) Hanc in Domino fiduciam habeo, quod Sapientia, quae justum deduxit per vias rectas, quaeve in fraude circumvenientium illum affuit illi, custodiet etiam Te ab inimicis, et a seductoribus tutabit Te, cui certamen forte dedit, ut vinceres.“ 63) Sed quia nostrum non estnosse momenta et tempora, quae pater posuit in sua potestate 64) „quotidie levabo oculos in montes, unde veniat auxilium,“ 65) invocabo Deum, qui non secundum armorum potentiam, sed dignis dat victoriam,“ 66) totam spem in Eo reponens, qui statuit procellam in auram,“ °7) atque aestuanti mari „posuit vectem et ostia, et dixit: usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.“ 6S) Memoranda illa pugnae cum hostibus tessera „non posumus“ iniquae sacrilegorum fronti infixa manebit ad confusionem, sicut in corde verorum Ecclesiae filiorum insculpta perennabit in aedificationem, velut signum imperterritae fortitudinis, et certissimae victoriae. Quia ubi est fortitudo et sanctitas, ibi non deerit digitus Dei ad prosternendos inimicos. „Exurget Deus, et iudicabit causam suam.“ 69) Non bellat Ecclesia nisi verbo et oratione! Et ideo tuis hisce armis Beatissime Pater, et nos, ego, Clerus et fidelis hujus Archi-Dioecesis populus sine intermissione utemur. Eaxit immaculata Deipara Virgo Maria, et ideo Immaculata, quia Deipara, quae tanta voluit Sanctitatis Tuae pontificatum gloria illustrare ; faxint Beatissimi Apostoli Petrus et Paulus, qui ante decem et octo saecula Martyrii cursum gloriosissime consummaverunt, faxit purpurata suo sangvine caterva Martyrum, qui a mundo oppressi mundum fide vicerunt, quosve mox applaudente universa quae sub coelo est —• ex omni tribu, lingua, populo, natione —Ecclesia fastis Sanctorum inseres, ut Christus, cuius vices in terris, geris, impleat omnes petitiones optimi cordis tui, ut cum gaudio canere possis, „qui tribulant me inimici mei, infirmati sunt, et ceciderunt.“ 7°) Salvum fac Domine etiam Regem nostrum Apostolicum, Franciscum Josephum I. principem aequissimum, optimum, pietatis et clementiae munimentum, augustissimam item eius Conjugem et dulcissimam Sobolem protege. Domine Deus, „qui das salutem Regibus“ 71) concede propitius, ut quiete publica Patriae composita, sacra S. Stephani, regnantis jam in coelis, Corona redimitus Augustissimus Rex noster, novis semper felicitatis accessionibus, vita longaeva, semper incolumi, semper tranquilla augeatur et perfruatur. „Exaudi nos Domine in die, qua invocaverimus Te.“ 72) Accipite VV.FF. et FF. sinceram hanc amoris mei in vos significationem. Cetera, quae adhucdum dici a me vobis possent, at expediret, Spiritus Ecclesiae docebit vos, „quae est columna et firmamentum veritatis.“ ’) Dum autem preces funditis, petitiones vestrae innotescant apud Deum etiam pro me „Tantis quippe ut verbis utar Sancti et magni Gre- gorii, in hoc loco huius mundi quatior fluctibus, ut navem, quam regendam occulta Dei dispensatione accepi, ad portum dirigere nullatemus possim. Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur. Inter quae haec omnia turbatus cogor in ipsam clavum adversitatem dirigere, modo 5S) Seneca. Ep. 02. — äS) Matth. 18, 17. — G°) Luc. 11.2. 3. — 8') S. Gregor. M. Ep. 43. — 82)Exod. 17, 11. G3) Sap. 10. 9 et seq. ■— G4) Act. 1. 7.— G5) Ps. 120. 1. — GG) 2. Maeli. 15. 1. — °7) Ps. 100. 29. — GS) Job. 38. 10. 11.— GH) Ps. 73. 22. — 70) Ps. 20. 2. — 7I)Ps. 143.10. — 7a) Ps. 19. 10. — 73) 1. Tim. 3, 15. 2