Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Joannes Simor

7 per fui; sed quo majori vos complector benevolentia et amore, eo vehementius opto, ut ad regularum vestrarum amussim vivatis. Scitis, quam acriter, quantave vi insurrexerint, et insurgant hodie quoque impii ad regulares ordines funditus evertendos. An non debeatis om­nes intendere nervos,omnes impendere vires,ne furentes adversarii praevaleant ? an non debea­tis apprehendere arma, nobis propria, pietatem, doctrinam, et omnigenam virtutem, ac stre­nue adversus eos dimicare, ambulando sicut habetis formam Patrum vestrorum ? In Domino vos moneo, hortor et obsecro, ut Christi mortificationem in corpore vestro circumferentes,4 °) modestia, gravitate, abstinentia, ac solitudinis amore omnibus praeluceatis, et memores vo­cationis vestrae illustria patrum vestrorum vestigia premere, aemulari exempla, unique Deo adhaerere studeatis, gregem vero, mihi commissum qua opere, qua verbo ac exemplo juva­re et aedificare contendatis, quo Deo et hominibus dilecti esse possitis. Omnes autem Yos, sive sitis Pastores animarum, sive non, quodcunque etiam munus geratis, imo etiamsi nullum, eoipso quia sacerdotes estis, quia in sortem Domini vocati estis , quia in sortem Domini vocati, Dominum elegistis in partem haeredi- tatis et Calicis vestri, necesse est, „ut digne ambuletis vocatione, quavocati estis.“ 4I) „Dignitas et institutum vestrum virtutum omnium ornamentum clamant. Clamat vestis clericalis animi honestatem, clamat status puritatem, clamat professio religionem, cla­mat spiritus contemplationem.“ 42) Omnibus nobis datum est monitum, quod dedit S. Paulus Tito filio suo carissimo. „In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum ope­rum in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum et irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens dicere de nobis. 45) Hanc viam stravit ipse Dei Fili­us, praebens nobis exemplum, nimirum : „Coepit Jesus facere et docere.“44) Sic est voluntas Dei, ait Petrus: „ut benefacienfes obmutescere faciamus inprudentium hominum ignoran­tiam.“45) Sunt scribae et pharisaei, qui dicebant et non faciebant, quos reprehendit Chris­tus. 46) Nos ministri, nos Sacerdotas Dei, ut digne sublimi hoc munere perfungamur, no- bisque reverentiam et fidem ministerio nostro conciliemus, sine quibus nullum e labore nostro, nullum ex nostro zelo fructum percipere possemus, moribus adeo sanctis et inte­meratis praediti, vita adeo ab omni culpae suspicione immuni, praestare debemus, ut dicere gregi nostro cum Christo possimus 4 7) : „Quis ex vobis arguet nos de peccato ? Si verita­tem dicimus Yobis,quare non creditis nobis?“ Scio legem Dei immaculatam esse, quae con­vertit animas, 4S) nec legi Dei officere improbitatem annunciantis. Sed experientia quoti­diana docet, eam esse hominum infirmitatem, ut facilius imitentur malum exemplum, suis studiis comforme, quam obtemperent verbis, quae opposita praecipuint. Hinc si Sacerdotes dicant, et non faciant, populi non faciunt, quae sacerdotes dicunt, imitantur, quae vident, quin eorum praeceptis aures adhibeant. „Haec nempe conditio superiorum est, ut quid­quid faciunt, praecipere videantur.“ 49j Ut adeo verissimum sit, quod ait S. Augu­stinus : „Omnes cultores talium (falsorum) Deorum magis intuentur, quid Jupiter fecerit, quam quid docuerit Plato, vel censuerit Cicero.“ 5°) „0 mira exemplorum vis ,exclamabat iccirco S. Basilius, mira sanctae vitae sacerdotum efficacia !“ 5l) Bonum exemplum muta est eloquentia ac practicus sermo, qui sensim in animam obre­pens, paulatim cor ipsum invadit, et voluntatem suo subjicit imperio. Oportet ergo Fratres et Filii carissimi! ut Christi bonus odor simus Deo in iis, qui salvi fiunt,52) „ut si­mus sine querela et reprehensione“, 53) ut modestia nostra nota sit omnibus hominibus. 54) „Non profecto, ait S. Gregorius M. 55) ut laudes exterius quaeramus, quod proprium erat 4°) 2 Cor. 4, 10. —- 41) Ephes. 4, 1. — 42) S. Hierom in ep. ad. Tit. — 43) Tit. 2, 7—8. — 43) Act. 1. 1. — 45) 1 Petr. 2. 15. — 46) Mattii. 23. 3. — 47) Joan. 8. 6. — 48) Ps. 18, 8. — 49) Quintilian. — 50) L. 2 de lir. De. 7. — sl) Homil. 9 in S. Gordian. — 5’4) 2. Cor. 2, 15. — 53) Phil. 2, 15. — 54) Ibid. 4. 5. ä5) Hóm. 2-in Evang.

Next

/
Oldalképek
Tartalom