Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Joannes Simor
5 »timetis S. Bernardum sic aientem : ,,praeter Deum nihil timeant, nihil sperent nisi a Deo. Sint probati ad sanctimoniam, compositi ad mores, parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subiecti aci disciplinam, rigidi ad censuram, catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, conformes ad unitatem; sint in judicio recti, in consilio providi, in agendo strenui,in loquendo modesti.“18) Magna sollicitudinis meae pars in vestra tide est deposita, officii itaque vestri sitis quam diligentissimi, ac Deum prae oculis habentes, continuo id meditemini. in eo curae et cogitationes vestrae inviligent, ut partibus vestris ad amussim respondeatis. Iamnunc vobis annuncio, quod firmiter apud animum meum proposuerim, frequenter vos circa me congregare, ut a vobis indigentias Cleri, populique fidelis intelligam, de statu rerum informer, et consilia vestra audiam. Quibus nunc verbis vos alloquar, parochi, ut intimos animi mei sensus vobis aperire valeam? Dispensatores estis mysteriorum Dei, pastores animarum, in quibus tota spes mea et salus gregis conquiescit. Vos animas a Deo mihi, Episcopo creditas, ita in manibus vestris habetis, ut si strenue officii vestri partes impleveritis meos etiam labores, meas sollicitudines, quas pro illarum salute impensurus sum, benedicente Deo , qui supremus est omnium pastor, inanes et vacuos reddi non timeam. Praedicate, quaeso, Evangelium „non in sublimitate sermonis. neque in doctis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis“; 1<J) praedicate Christum et hunc Crucifixum, in quo est salus, vita, et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus; memoria recolentes, quod advertit S. Joannes Chrysostomus „ubi populus sui pastoris incuria spiritualem famem coelestis doctrinae patitur, ibi est omnis pietatis et religionis exterminium.“ 20) Cognoscite diligenter oves vestras, tamquam boni pastores“,21) ut aegrotas sanare, errantes reducere, perditasque recuperare possitis in omni patientia, quo aliquando cum fiducia dicere possitis: „quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.“ 22) Et quoniam nihil tam luctuosum, tamquam perniciosum, quam ut adolescentes omne nefas vel a teneris unguiculis meditentur, in fidei vero et religionis mysteriis imperiti ac rudesreperiantur, sinite, ut per viscera D. N. J. C. vos obsecrem, ut facti parvuli in medio eorum, leniter, et patienter morum tdisciplinam et fidei rudimenta eos edocere contendatis, quo cum aetate ipsa etiam pietas et religio adolescere videantur. Quia vero Sacramenta novae Legis „emundant conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi,“ 25) quia per illa divinarum fluenta gratiarum ex perenni Incarnati Verbi fonte derivantur, et vere „aquam salutis haurimus de fontibus Salvatoris,“ 24) ad vestras praecipue partes pertinet, ut haec divinae misericordiae pignora, nostraeque salutis instrumenta, inquibus Deus „cuius natura bonitas, cujus voluntas potentia, cuius opus misericordia est, suos voluit omnipotentiae, sapientiae ac bonitatis thesauros explicare“, 23) semper pateant fidelibus vestrae curae commissis. Estote ergo pastores boni, Illius secuti exemplum, qui animam suam dedit pro ovibus. Vae vobis Filii mei, si vestra culpa quis pereat! Sanguis Christi adversum vos inclamabit, et si nos non audierimus, audiet profecto Ille, de cuius latere manavit. Grandis quidem est labor, experientia hoc edoctus assero, ,,sed ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores.“ 26) arduum quidem est opus, sed sublime „divinorum enim omnium divinissimum est, cooperari Deo in salutem animarum“; 27) ac iccirco confortamini, et exultate, quia vos attendentes gregi, et ministerium vestrum implentes, cum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam, 2S) — cum Deus sit, qui dat verbum evangelisantibus virtute multa. — Parochus frequenter ad pedes Crucifixi provolutus fusa oratione hauriat a latere Christi lumen et scientiam ad populum suum bene dirigendum, hauriat zelum et cha- * 17 ,s) deConsid. L. 4. c. 4.—,0) 1. Cor. 2,4.— -°) Homil. 54. in genor. 2I) Joan. 10, 14. — 22) Joan. 17, 13. — 23) Heb. 9, 14. 24) is. 14, 3. — 25) S. Leo M. sem. de nativ. 2. — 26) S. (Jreg. M. hom. 9 in Evang. 27) S. Dionys, de coel. Hier. 2S) Pe.tr. 1, 5, 4.