Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Joannes Simor

2 diorum praefecti, parochi, theologiae professoris ac secretarii decurri. Si nihilominus, ut vestigia relegerem ad Vos, e quorum gremio ante annos sexdecim avulsus sum, altiori nutu impelli debui, id non amoris in Matrem Ecclesiam Strigoniensem, quae me tenerrime fo­vit, et cui aeterna gratitudine obstrictum me sentio, non amoris in Vos, qui fratres mihi fuistis carissimi, defectui tribuatis velim; verum potius timori ac tremori adscribatis, qui repleverunt animum meum ob ingens, quod Archi-Episcopum Strigoniensem, simul Regni Primatem, manet responsionis, aeterno olim Judici reddendae, onus; virium porro mearum tenuitati, cuius ipse optime conscius sum, indoli porro naturae meae, qua fit, ut latere po­tius, quam splendere, sub modio potius abscondi, quam super candelabrum locari cupive­rim. Haec omnia animo reputantem anxio ac incerto, erexit me conscientia eius, quod hanc Archi-Episcopalem cathedram, in qua me sedentem conspicitis, nunquam ambierim, eo mi­nus optaverim, minime vero quaesierim, quod proinde digitus Dei sit hic, seu, quod Ipse, •cui perennis cura est de Ecclesia, quam acquisivit sanguine suo, Ipse, inquam eo inflexerit •cor Augustissimi Imperatoris, Regis ac Domini nostri Clementissimi, cor item Beatissimi Patris Pii Papae IX, prioris quidem, ut me Archi-Episcopum Metropolitanae huius Eccle­siae nominaret, posterioris autem, ut nominationem hanc de me factam, ultro gratam ra- tamque haberet, apostolicam mihi ad Vos missionem impertiretur, meumque ad Vos introi­tum legitimum ac canonicum esse, oraculo suo doceret, cujus testimonia, rescripta videli­cet Apostolica una cum b. r. nominationis Decreto hisce publicanda trado. Vester jam sum Venerabiles Fratres, et Filii in Christo! sic Deo volente, atque ita quidem sum vester, ut sim Vobis in Patrem, et Vos mihi in fratres sitis et filios. Jam tenerrimis hisce nominibus incensus, paterno Vos affectu amplector, qui sciatis animam meam cum Vobis conglutinatam esse. Ad unum in simul scopum properantes, unum nego­tium tractaturi, unum bravium expectantes, quod est salus et pastoris et gregis aeterna. „Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur“1) „Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.“2) Verum in prima hac amoris mei erga Vos significatione turbor magnitudine rei, quam inter Vos gerendam suscipio, et cuius quae sint partes, quae munera, quae negotia, quam multa, quam varia, quam necessaria, e propria decenni experientia didici. Meum est, ad erigendam fidem, ad confirmandam spem, ad accendendam charitatem, ad vitia ex ani­mis hominum exstirpanda, ad virtutes vero implantandas, alendas, et confirmandas mentem totam, omnemque animi impetum continenter adhibere. Meum est ad conciliandos homines Deo, Deo ipsi sine intermissione humiliter ac demisse supplicare, deprecari vindictam, ve­niamque petere, opprobria et persecutiones, si opus fuerit, macte animo ac ultro subire, quotidianis rerum coelestium commentationibus exerceri. Meum est, laborare, vigilare, mi­nistrare, arguere, increpare, obsecrare, et omnes difficultates exsorbere, ut curae meae cre­diti fideles, Dei signo obsignati, vitam, quantum in me est, quantumque efficere et conse­qui possum, dignam augustissimis legibus Dei, dignam sanctorum societate, dignam Christo Salvatore usque ad extremum spiritum agant. Verbo, ea a me Sanctae Matri Ecclesiae na­vanda opera, ea salus animarum procuranda est constantia, ut, quod de Caesare Senecam dicere solitum legimus „omnium domos mea vigilia, omnium otium meus labor, omnium delicias industria mea, omnium vacationes occupatio mea defendat.“ 5) Hoc Episcopi munus, has partes esse, hanc praestare immortalibus animis curam, huius operis maximi inter ho­mines atque optimi effectorem Apostolus Paulus, atque adeo ipse Deus me esse vult inter Vos. Laboris itaque plena res est Episcopatus, plena difficultatis, plena negotii, plena mo­lestiae. Ego vero non laboriosam, non difficilem, non molestam dico : parva sunt haec et levia, et levitate magnitudinem rei plus aequo mitigantia. Si muneris mei proprium, et ve­‘) Matth. 16, 20. — «) Luc. 10, 42. — 3) Ad Polyb. c, 26.

Next

/
Oldalképek
Tartalom